IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ULAANBAATARENSIS*
NOVA IN MONGOLIA PRAEFECTURA APOSTOLICA
CONDITUR
ULAANBAATARENSIS APPELLANDA
De universa catholica communitate solliciti, cuncta disponere solemus ut Evangelii
nuntius et Domini salutaria beneficia omnia loca contingant et quam
efficacissime vel ad longinquos populos perveniant. Nunc gentes versantur ob
oculos Nostros quae in Mongolia commorantur, cui omnibus ex partibus opportuna
subsidia commodare properamus. Quandoquidem igitur Missio inibi sui iuris
Urgaënsis, Congregationis Immaculati Cordis Mariae sodalibus commissa, haud
mediocre cepit incrementum, ipsis sacris ministris laudabiliter adlaborantibus,
utque voluntates ad alacriora agenda proximos in annos opera sustineantur, de
Congregationis pro Gentium Evangelizatione iudicio, adsentiente Venerabili
Fratre Ioanne Baptista Morandini, Archiepiscopo titulo Numidensi atque in
Mongolia Apostolico Nuntio, Praefecturam Apostolicam Ulaanbaatarensem condimus,
et eam curis demandamus Congregationis Immaculati Cordis Mariae. Haec omnia ad
expedienda Venerabilem Fratrem quem supra memoravimus legamus, facta videlicet
facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum
subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum
sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter
mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo secundo,
Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS
card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 8, p. 512-513
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana