IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PORTUS PRINCIPIS IN PHILIPPINIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR PORTUS PRINCIPIS IN
PHILIPPINIS
Diligentem sane curam continenter adhibemus ut Evangelii nuntii et Domini
salus omnia loca contingant et quam plurimas gentes afficiant. Quapropter nullam
Nos interponere moram volumus quin cuncta disponamus ut hoc facilius
commodiusque accidat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium
Evangelizatione, iis quoque quorum interest rogatis sententiam, haec statuimus
et decernimus. Parte meridiana et centrali Vicariatus Apostolici Palavanensis
distracta, novum Vicariatum Apostolicum condimus Portus Principis in Philippinis,
Vicariatu Apostolico adhuc dicto Palavanensi exstincto. Novum conditum
Vicariatum Apostolicum pastoralibus curis concredimus Ordinis Augustinianorum
Recollectorum. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Antonium Franco,
Archiepiscopum titulo Gallesinum et in Philippinis Insulis Apostolicum Nuntium
legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica
dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta
apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus
quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo septimo mensis
Martii, anno Domini bismillesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto et
vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS
card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, p. 556
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana