IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TAYTAYENSIS*
VICARIATUS APOSTOLICUS TAYTAYENSIS CONDITUR
Evangelizandi operi in Philippinis Insulis ut quam efficientissime prospiciatur
suadet Nobis Congregatio pro Gentium Evangelizatione ut inibi novum curemus
Apostolicum Vicariatum excitandum. Huic autem consilio cum prorsus adsentiamur,
re penitus ponderata auditisque omnium quorum intererat sententiis, pro
Apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine haec singillatim decernimus
edicimusque. Septentrionalem partem Vicariatus Apostolici, qui Palavanensis
adhuc nominatur, seiungimus atque in Vicariatum Apostolicum posthac Taytayensem
nuncupandum convertimus secundum universas iuris communis regulas et normas hac
de re vigentes. Fidenter omnino novam hanc dicionem pastoralibus curis
commendamus Ordinis Augustinianorum Recollectorum. Totum vero ut hoc negotium
felicissimum perducatur ad effectum, iubemus operam sedulam dare Venerabilem
Fratrem Antonium Franco, Archiepiscopum titulo Gallesinum iisdem in
Philippinis Insulis Apostolicum Nuntium. Litteras autem has Nostras vim suam
efficaciamque exserere volumus tam in praesens quam omne in posterum tempus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo Martii mensis anno Domini
bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS
card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 9, p. 557
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana