IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
JHABUENSIS*
AB ECCLESIIS INDORENSI ET UDAIPURENSI QUODAM DISTRACTO
TERRITORIO NOVA CONDITUR DIOECESIS JHABUENSIS APPELLANDA
Ecclesiae universae ministerium ab ipso Domino Nobis demandatum omni
diligentia explicare festinamus, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta
omnia loca et efficaciter gentes contingant. Ideo Nos res disponere properamus
ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca sententiae accedentes
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, comprobante quoque Venerabili Fratre
Laurentio Baldisseri, Archiepiscopo titulo Diocletianensi atque in India
Apostolico Nuntio, haec pro Apostolica Nostra potestate statuimus et decernimus:
territorium districtuum civilium populari sermone appellatorum Jhabua, Ratlam,
Mandsaur, Neemuch necnon municipium vulgo nuncupatum Sardarpur Tahshil in
districtu vocato Dhar, a dioecesi Indorensi abstrahimus atque municipium quod
dicunt Thandla Tahshil in districtu appellato Jhabua, cum quattuor paroeciis,
scilicet Thandla, Dungripada, Jhapandara et Badi Dhamni a dioecesi Udaipurensi
separamus. Inde novam dioecesim constituimus, quae Jhabuensis appellabitur seu
populari loquela Jhabua. Novam dioecesim suffraganeam facimus Metropolitanae
Ecclesiae Bhopalensi atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in templo Beatae Virgini Mariae
dicato, in urbe sito quam Meghnagar vocant, locamus. Cetera vero secundum leges
canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Laurentium
Baldisseri, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam
alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad
exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem
pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime
officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die prima mensis
Martii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
CRESCENTIUS
card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 8, pp. 509-510
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana