IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IRCUTSCANA SANCTI IOSEPHI*
IN RUSSIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IRCUTSCANA SANCTI IOSEPHI
In beati Petri cathedra positi totius Dominici gregis spirituali bono
atque regimini sedula navitate, iuvante Deo, nitimur providere. Quam ob rem, cum
Venerabilis Frater Georgius Mazur, S.V.D., Episcopus titulo Tabuniensis et
Administrator Apostolicus Siberiae Orientalis Latinorum, ob amplum numerum
Christifidelium in circumscriptione ecclesiastica sibi commissa degentium ab hac
Apostolica Sede petivisset ut territorium eiusdem Administrationis Apostolicae
attolleretur ad gradum ac dignitatem dioecesis, Ircutscanae Sancti Iosephi
nuncupandae, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Georgio Zur,
Archiepiscopo titulo Sestensi et in Russia Legato Apostolicae Sedis, de consilio
Secretariae Status, admotae postulationi certo animabus profuturae perquam
libenter concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Nostrae potestatis,
ex territorio Administrationis Apostolicae Siberiae Orientalis Latinorum novam
condimus dioecesim Ircutscanam Sancti Iosephi. Huiusce dioecesis sedem in urbe
« Irkutsk » a ponimus ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sancti
Iosephi dicatum, ad gradum et dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus.
Praeterea eandem dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Ecclesiae
Moscoviensi Matris Dei eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi
Moscoviensis Matris Dei subicimus. Mandamus insuper ut quam primum ibidem
Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui ipsi Praesuli valido sint
auxilio in regimine eiusdem Sedis. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii
dioecesani aedificationem adque sacrorum candidatorum institutionem, serventur
praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a
Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti
Seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon
sacerdotes sua studia completuri, Romam, si fas erit, mittantur. Quae
praescripsimus, perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Georgio Zur,
eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
onere imposito Congregationi pro episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini bis millesimo
secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B.
card. RE
Congr. pro Episcopis Praef. |
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 10, pp. 597-598
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana