IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VICTORIENSIS DE CONQUISTA*
IN BRASILIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
VICTORIENSIS DE CONQUISTA, CUIUS METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM
NOMINIS
Sacrorum Antistites Conferentiae Episcoporum Brasiliae maiori spirituali
Christifidelium bono studentes consulere, ab hac Apostolica Sede unanimo
consensu postulaverunt ut, dismembrato territorio Provinciae ecclesiastieae
Sancti Salvatoris in Brasilia, quae multitudine civium ac numero dioecesium
suffraganearum eminet, nova Provincia ecclesiastica Victoriensis de Conquista
nuncupanda constitueretur. Nos vero pro gravissimo, quo fungimur, munere
solliciti de cunctis particularibus Ecclesiis deque omnium animarum salute,
praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi
titulo Cannensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio
Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse
putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Victoriensem
de Conquista episcopalem Sedem a metropolitico iure Ecclesiae Sancti Salvatoris
in Brasilia seiungimus et ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis
evehimus, cui proinde iura et privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae
metropolitanae Sedes ad normam iuris fruuntur. Nova condita provincia
ecclesiastica Victoriensis de Conquista efformabitur metropolitana
Ecclesia eiusdem nominis atque dioecesibus Spelaeopolitana a Bono Iesu,
Caëtitensi, Iequieana et Liberationis Marianae, hactenus ad provinciam
ecclesiasticam Sancti Salvatoris in Brasilia spectantibus. Insuper Victoriensem
de Conquista pro tempore sacrorum Antistitem archiepiscopali dignitate augemus
et gradu Metropolitae insignimus iuribus ac privilegiis cumulatum, quae in
catholico orbe sunt secundum canones Iuris Canonici ceteris metropolitis, dum
aequalibus etiam officiis cumulamus oneribusque obstringimus quibus illi quoque
gravantur. Praeterea Sedis Victoriensis de Conquista praesulem, Venerabilem
Fratrem Geraldum Lilium Rocha, hoc ipso die a dioecesi Colatinensi ad hanc
Ecclesiam Victoriensem de Conquista translatum, ad archiepiscopalem dignitatem
et gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus ac privilegiis,
quibus potiuntur alii metropolitae, at oneribus similiter nectimus et officiis,
quibus illi itidem subiacent. Quae praescripsimus committimus perficienda
memorato Venerabili Fratri Alfio Rapisarda, eidem tribuentes necessarias et
opportunas facultates quemlibet alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate
constitutum, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae
exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo sexto mensis Ianuarii, anno
Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B.
card. RE
Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Tharcisius Nardi, Protonot. Apost.
s.n.
*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 252-253
© Copyright 2002
- Libreria Editrice Vaticana