IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI IOSEPHI A GUAVIARE*
NOVA CONDITUR DIOECESIS IN COLUMBIA,
« SANCTI IOSEPHI A GUAVIARE » APPELLANDA.
Inter cetera quae Romano Pontifici divinitus
incumbunt onera, sollicite quoque prospicere debet ut illae ecclesiasticae
circumscriptiones ubi catholica religio in dies haud parva suscepit incrementa
ad maiorem extollantur dignitatem. Cum petitum sit ut in Columbia Vicariatus
Apostolicus Sancti Iosephi a Guaviare, Instituto Yarumalensi pro Missionibus ad
Exteras Gentes concreditus, nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres
Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest votis,
admotis precibus concedendum esse censuerunt. Nos igitur eiusdem Congregationis
sententiam excipientes ratamque habentes, Apostolica Nostra potestate memoratum
Vicariatum Apostolicum ad gradum et dignitatem dioecesis Sancti Iosephi a
Guaviare extollimus, iisdem finibus et denominatione servatis; quam
dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Bogotensi subiectam atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus. Iubemus insuper ut
episcopalis Sedes in urbe vulgo «San José del Guaviare» ponatur, in templo «Sancto
Ioseph, Beatae Mariae Virginis Sponso» dicato, quod simul ad gradum et
dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus. Cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Haec omnia ad expedienda legamus Venerabilem Fratrem Beniaminum
Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem et in Columbia Apostolicum Nuntium,
facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate
constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur,
quorum sincera ex empia ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter
mittantur, contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, pp. 309-310
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana