Cum Vicariatus Apostolicus Ariariensis, curis sodalium Societatis Sancti
Francisci Salesii concreditus, in catholica religione haud parum feliciter
profecisset, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules
Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa
auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, nuper censuerunt
eundem ad gradum et dignitatem dioecesis esse evehendum ut etiam memoratis
sodalibus meritum laudis testimonium tribueretur simulque eorum excitaretur
animus ad novos maioresque labores suscipiendos. Nos vero existimantes id in
animarum bonum esse cessurum, talem sententiam ratam habemus ac summa, qua
fungimur, potestate memoratum Vicariatum Apostolicum Ariariensem ad gradum et
dignitatem dioecesis attollimus nomine Granadiensis in Columbia, quam
metropolitanae Sedi Bogotensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus cuiusque episcopalem sedem
in urbe « Granada » ponimus dum templum ibidem exstans Deo dicatum in honorem
Deiparae Virginis titulo « Nuestra Señora del Carmen » invocatae dignitate
cathedralis ecclesiae honestamus. Cetera quidem secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater
Beniaminus Stella, Archiepiscopus titulo Midilensis atque in Columbia
Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis
facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad
Congregationem, quam diximus, mittantur. Has denique Apostolicas Litteras nunc
et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
undetricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
nono, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card.
TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 3, pp. 231-232
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana