IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NASSAVIEN*
IN INSULIS ANTILLIS CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA NASSAVIENSIS, CUIUS METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT SEDE EIUSDEM
NOMINIS
Ad aptius consulendum Evangelizationis operi in Insulis Antillis Congregatio pro
Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque quorum interest votis,
censuit ibidem novam Provinciam Ecclesiasticam Nassaviensem nomine esse
condendam. Nos igitur beati Petri Successores de universo Dominico grege
solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A
metropolitana Ecclesia Regiopolitana in Iamaica seiungimus dioeceses
Nassaviensem et Hamiltonensem in Bermuda necnon Missionem sui iuris Turcensium
et Caicensium atque ex his constituimus Provinciam ecclesiasticam Nassaviensem,
cuius Sedes princeps erit Ecclesia Nassaviensis, quam ad gradum ac dignitatem
archidioecesis metropolitanae attollimus, omnibus datis iuribus et officiis
huiusmodi Sedium propriis, mandantes ut eidem dioecesis Hamiltonensis in Bermuda
tamquam suffraganea subiciatur ac Missio sui iuris Turcensium et Caicensium
aggregetur. Insuper renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Nassaviensem
Venerabilem Fratrem Laurentium A. Burke, hactenus Episcopum Nassaviensem,
cunctis factis iuribus impositisque pariter obligationibus. Haec omnia ad
effectum adducat Venerabilis Frater Eugenius Sbarbaro, Archiepiscopus titulo
Tidditanus atque in Antillis Delegatus Apostolicus, onere imposito mittendi
sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem sive nunc sive tempus in
posterum plene vim suam sortiri volumus, rebus quibusvis haud quaquam
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, pp. 1027-1028
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana