Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Madagascaria eiusque
regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem
Natione nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E.
Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt
praepositi, re mature perpensa auditoque pariter faventi voto Venerabilis
Fratris Hadriani Bernardini, Archiepiscopi titulo Faleritani atque in
Madagascaria Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse
accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris
universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. A Fianarantsoaënsi archidioecesi separamus
territorium districtuum civilium, qui patrio sermone nuncupantur Ambositra,
Fandriana, Ambotofinandrahana; ex eoque novam constituimus dioecesim Ambositranam, quam metropolitanae Ecclesiae Fianarantsoaënsi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Ambositra » atque paroeciale
templum ibidem exstans, Deo in honorem Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis
dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis
Frater Hadrianus Bernardini, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta
exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito
mittenda. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die tertio mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status
|
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 11, pp. 1026-1027
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana