IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
YENDENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN GANA, YENDENSIS APPELLANDA
Sollertem sane curam atque alacrem diligentiam continenter adhibemus ut
Domini salutares nuntii ipsiusque praecepta omnia loca contingant et quam
efficacissime per orbem terrarum populos. Idcirco Nos cuncta disponere
properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, audita quorum interest sententia,
novam dioecesim condimus Yendensem appellandam, quae territorium
districtuum civilium Yendi, Gushiegu-Karaga, Bimbilla, Saboba-Chereponi,
Zabzugu-Tatale, ab orientali parte distractorum archidioecesis Tamalensis,
complectetur. Novam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Tamalensi suffraganeam
facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus.
Cathedram episcopalem in templo Beatae Mariae Virginis de Lourdes, in urbe sito
quod Yendi vocant, locamus. Cetera vero seeundum leges canonicas agantur
et temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Andream Dupuy,
Archiepiscopum titulo Saelesiensem et in Gana Apostolicum Nuntium, legamus,
facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate
constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur,
quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter
mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Martii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 7, p. 598
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana