IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PATNENSIS*
PROVINCIA ECCLESIASTICA PATNENSIS IN
INDIA CONDITUR
Indicos intra fines fidelium communitates increbrescere iam laetantes
cernimus atque ut eae usque volumus floreant et Christi salutem omnibus
demonstrent. Nunc autem in Patnensi Ecclesia oculos figimus, ad cuius
salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare properamus. De consilio
igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita
sententia, Apostolica Nostra usi potestate, novam Provinciam ecclesiasticam ex
distractis dioecesibus Patnensi, Bettiahensi, Bhagalpurensi, Muzaffarpurensi et
Purneaënsi a metropolitana Sede Ranchiensi, condimus Patnensem
appellandam atque pristinam eiusdem nominis dioecesim ad archidioecesis
metropolitanae gradum evehimus, cui suffraganeas facimus dioeceses Bettiahensem,
Bhagalpurensem, Mazaffarpurensem et Purneaënsem. Renuntiamus exinde Venerabilem
Fratrem Benedictum Ioannem Osta, in praesentia Episcopum Patnesem,
Archiepiscopum Metropolitam, cunctis additis iuribus congruentibus ad sacrorum
canonum praescripta. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Telesphorum P.
Toppo, Archiepiscopum Ranchiensem, deputamus. Re tandem ad exitum perducta,
documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Martii anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo
primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 7, pp. 596-597
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana