IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CARAGUATATUBENSIS*
IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
CARAGUATATUBENSIS
Ad aptius consulendum spirituali bono atque regimini Christifidelium,
Venerabilis Frater David Picão, sacrorum Antistes Santosensis, audita profecto
Conferentia episcopali Brasiliensi, ab hac Apostolica Sede petivit ut, seiuncto
territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur. Nos
vero, habito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi
titulo Cannensis et in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis
pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa
igitur Nostra potestate sequentia decernimus. A Santosensi dioecesi separamus
integrum territorium, sicut in praesens civili lege circumscribitur,
municipiorum quae patrio sermone nuncupantur Caraguatatuba, Ilhabela, São
Sebastião et Ubatuba; atque ex ita distracto territorio novam constituimus
dioecesim Caraguatatubensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta
municipia, simul sumpta, prout in lege civili exstant, nunc terminantur. Sic
conditae Ecclesiae sedem in urbe Caraguatatuba ponimus, ibique exstans
templum, Divino Spiritui Sancto dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis
ecclesiae evehimus, mandantes ut in eo, ad normam iuris, Canonicorum Capitulum
instituatur. Praeterea dioecesim Caraguatatubensem suffraganeam facimus
metropolitanae Sedi Sancti Pauli in Brasilia eiusque Episcopum metropolitico
iuri Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia pro tempore subicimus. Cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus
memorato Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae
Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES Congr. pro Episcop. Praef. |
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus
Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 6, pp. 399-490
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana