IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GWALIORENSIS*
IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS GWALIORENSIS
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini
facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova
constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque
Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re
mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, admotam
postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam
habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab Ihansiensi dioecesi
separamus territorium occidentale districtuum civilium, qui patrio sermone
nuncupantur Gwalior, Bhind, Morena, Shivpuri, Datia et Sheopur; ex eoque novam
condimus dioecesim Gwaliorensem, quam metropolitanae Ecclesiae Bhopalensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe «
Gwalor » dum templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Ioannis Baptistae
dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum
canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis
Frater Paschalis Topno, Archiepiscopus Metropolita Bhopalensis; qui, re acta,
curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus,
mittenda. Has denique Apostolicas sub plumbo Litteras nunc et in posterum ratas
esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus
Nicolosi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 5, pp. 410-411
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana