IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MAMFENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN CAMARUNIA,
MAMFENSIS APPELLANDA
Alacrem sane curam continenter adhibere solemus ut Domini salutaria beneficia
et praecepta omnia loca contingant et quam efficacissime gentes. Idcirco Nos
cuncta disponere studemus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio
igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, eorum quorum interest
cognitis suffragiis, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus
Mamfensem appellandam, quae territorium districtuum civilium populari sermone
Manyu, Lebialem et Kupe-Manenguba complectetur, a dioecesi Bueaėnsi distractum.
Novam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Bamendanae suffraganeam facimus atque
iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram
episcopalem in templo Sancti Ioseph, in urbe sito quam « Mamfe » vocant, locamus,
ipsa urbe episcopali sedi destinata. Cetera vero secundum leges canonicas
temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Felicem del Blanco
Prieto, Archiepiscopum titulo Vannidensem et in Camarunia Apostolicum Nuntium,
legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica
dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta
apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione
diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus
Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 5, p. 413
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana