IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GULUENSIS*
IN UGANDA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA
ECCLESIASTICA GULUENSIS, CUIUS
METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS
Quo aptius provideretur Evangelizationi operi in Uganda, optime fieri est
visum si in eadem Natione, ubi hoc tempore exstat tantummodo una Provincia
ecclesiastica Kampalaënsis, novae Provinciae ecclesiasticae constituerentur.
Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui
Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa
habitoque faventi voto Venerabilis Fratris Aloisii Robles Diaz, Archiepiscopi
titulo Stephaniacensis atque in Uganda Apostolici Pronuntii, suaserunt Nobis ut
ibidem inter alias Provincia ecclesiastica Guluensis nomine conderetur. Nos
igitur, Qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris universae catholicae
Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, sequentia decernimus. A
metropolitana Ecclesia Kampalaënsi distrahimus dioeceses Aruaënsem, Guluensem,
Lirensem et Nebbensem atque ex his efficimus Provinciam ecclesiasticam Guluensem,
cuius Sedes princeps erit Ecclesia Guluensis, quam ad gradum et dignitatem
archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et officiis
huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus, dioeceses
uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Odama,
hactenus Episcopum Nebbensem, vinculo solutum eiusdem Sedis, Archiepiscopum
Metropolitam Guluensem renuntiamus, cunctis propriis factis iuribus impositisque
obligationibus. Quae praescripsimus committimus perficienda memorato Venerabili
Fratri Alosio Robles Diaz, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus
effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc
denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die altero mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 4, pp. 333-334
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana