IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MBARARAËNSIS*
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA MBARARAËNSIS
APPELLATA INTRA FINES UGANDAE
CONDITUR
Diligentem sane curam continenter adhibemus ut Domini verbum quam amplissimam
multitudinem attingat caram terram Africanam incolentem. Quam ob rem nunc aptare
properamus ecclesiastica instituta ad eiusmodi propositum commodius assequendum.
De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Apostolica Nostra
potestate suffulti, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. A metropolitana
Ecclesia Kampalaënsi Mbararaënsem sedem separamus quam ad dignitatem
archiepiscopalis metropolitanae Ecclesiae evehimus, privilegiis porro additis et
obligationibus iniunctis quae sacri canones praecipiunt. Novam Provinciam
ecclesiasticam constituunt, veluti suffraganeae sedes, dioeceses Arcis Portal,
Hoimana, Kabalena et Kasesensis, hucusque Ecclesiae metropolitanae Kampalaënsi
subiectae. Venerabilem Fratrem Paulum K. Bakyenga, Episcopum hactenus
Mbararaënsem, ad gradum Archiepiscopi Metropolitae Mbararaënsis promovemus
secundum sacrorum canonum praescripta. Haec omnia ad expedienda Venerabilem
Fratrem Aloisium Robles Diaz, Archiepiscopum titulo Stephaniacensem atque in
Uganda Apostolicum Nuntium, legamus. Re demum ad exitum perducta, documenta
conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet
obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Praef. Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 4, pp. 334-335
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana