IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TOROROËNSIS*
IN UGANDA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
TOROROËNSIS, CUIUS
METROPOLITANA ERIT SEDES EIUDEM NOMINIS
Cum Ecclesia catholica in Ugandae finibus haud parva cepisset incrementa,
quae pastorali Episcoporum cura consociata cum alacri opera cleri videntur posse
in futurum augeri, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa
auditisque eorum quorum interest votis, censuit nuper ut in eadem Natione nova
Provincia ecclesiastica constitueretur. Nos vero pro summo Apostolico, quo
fungimur, munere de superna totius Dominici gregis salute solliciti, talem
sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A metropolitana Ecclesia
Kampalaënsi distrahimus dioeceses Gingianam, Kotidoënsem, Morotoënsem,
Sorotiensem et Tororoënsem atque ex his efficimus Provinciam ecclesiasticam
Tororoënsem, cuius Sedes princeps erit Ecclesia Tororoënsis, quam ad gradum et
dignitatem archidioecesis metropolitanae evehimus, omnibus datis iuribus et
officiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem ceteras, quas diximus,
dioeceses uti suffraganeas. Insuper Venerabilem Fratrem Iacobum Odongo, hactenus
Episcopum Tororoënsem, Archiepiscopum Metropolitam Tororoënsem renuntiamus,
cunctis propriis factis iuribus impositisque obligationibus. Quae praescripsimus
committimus perficienda Venerabili Fratri Aloisio Robles Díaz, Archiepiscopo
titulo Stephaniacensi, atque in Uganda Apostolico Pronuntio, onere imposito
mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum
ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost..
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 5, pp. 409-410
© Copyright 1999
- Libreria Editrice Vaticana