IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MONSLIBANEN*
SINUENSIS SUPERIORIS PRAELATURA TERRITORIALIS
AD
DIOECESIS DIGNITATEM ATTOLLITUR, QUAE
DEINCEPS MONSLIBANENSIS APPELLABITUR
Ministerium totius dominicae familiae regendae ab ipso Domino Nobis
demandatum summa diligentia explicare contendimus, ut eiusdem salutaria
beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctosque efficaciter populos.
Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat.
Quadoquidem igitur Venerabilis Frater Iulius Caesar Vidal Ortiz, Episcopus
praelaturae territorialis Sinuensis Superioris, communi de suffragio
Conferentiae Episcoporum Columbianae, plurima prece postulavit ut eadem
praelatura ad dioecesis statum eveheretur, favente Venerabili Fratre Paulo
Romeo, Archiepiscopo titulo Vulturiensi et in Columbia Apostolico Nuntio, ex
consilio Congregationis pro Episcopis, haec statuimus et decernimus. Praelaturam
territorialem Sinuensem Superiorem ad gradum dioecesis elevamus, iisdem
servatis finibus qui antea ad ipsam pertinebant, quae deinde Monslibanensis
vocabitur. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae populari loquela
Montelibano appellatur, et ibidem templum, Sanctae Cruci Domini Nostri Iesu
Christi dicatum, ad statum Cathedralis ecclesiae attollimus. Novae conditae
dioecesis Episcopum Venerabilem Fratrem Iulium Caesarem Vidal Ortiz nominamus,
qui antehac huius Sedis fuit Episcopus Praelatus. Cetera secundum leges
canonicas temperentur. Ad haec omnia exsolvenda Apostolicum Nuntium quem supra
memoravimus, deputamus, facta facultate quempiam virum in ecclesiastica
dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta
conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis mittantur.
Contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die undetricesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
LUCAS card. MOREIRA NEVES Congr. pro Episcopis Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCI (1999), n. 4, pp. 330-331
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana