IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KITALENSISIS*
IN KENIA DIOECESIS KITALENSIS CONDITUR
Magis
in dies efflorescens catholicorum in Kenia christifidelium communitas
actuosiorque ipsa sacrorum inibi pastorum industria saepius nimirum suadent ut
opportuna de dicionum seu dioecesium illic finibus novis capiantur consilia. Cum
igitur nuperius sit legitime postulatum ut regio Eldoretensis dividatur, quo
nempe commodius cotidiano utrimque apostolatui provideatur, libentes quidem his
adsentimur Nos sententiis, quibus suo voto etiam Congregatio pro Gentium
Evangelizatione est suffragata. Rati idcirco ipsi propositum idem hoc maius in
hominum commodum esse cessurum, decrevimus oblatis hac de re precibus obsequi.
Pro Nostra ideo apostolica auctoritate loca vulgari sermone appellata « Trans
Nzoia » necnon « West Pokot » a dicione Eldoretensi subtrahimus, ex quibus
circumscriptionem novam ecclesiasticam constituimus Kitalensem nomine, quam
Metropolitanae ecclesiae Kisumuensi suffraganeam esse censemus atque moderationi
Congregationis pro Gentium Evangelizatione subiectam. Episcopalem porro huius
communitatis sedem ipsa defigimus in urbe « Kitale » cuius templum « Beatae
Mariae Virgini Immaculatae » dedicatum evehimus ad gradum dignitatemque ecclesiae
cathedralis. Nostra haec consilia committimus probatissimo quidem Apostolico
Nuntio Ioanni Tonucci Archiepiscopo titulo Torcellano ad salutarem effectum
deducenda. Volumus praeterea ut singula diligenter serventur praecepta et iussa
canonica talem ad deliberationem spectantia. Has denique Litteras Nostras firmas
esse tam nunc quam in posterum volumus quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Carmelus Nicolosi, Protonot. Apost
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 7, pp. 461-462
© Copyright 1998
- Libreria Editrice Vaticana