IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MERCEDENSIS - LUIANENSIS*
DIOECESIS MERCEDENSIS-LUIANENSIS
AD GRADUM
ARCHIDIOECESIS EVEHITUR
Omnibus satis constat dioecesim Mercedensem-Luianensem magis in dies conspicuos
facere spiritales progressus praesertim quoniam sub illius dicione celeberrimum
est Sanctuarium Deo in honorem Beatae Mariae Virginis dicatum in urbe vulgo
Luján, quod singularis evangelizationis locus habetur et quodammodo spiritale
ducitur centrum totius Reipublicae Argentinae. Quapropter hanc dioecesim dignam
esse censuimus ut maiore decoraretur honore. Re igitur accurate perpensa, audito
favorabili voto Venerabilis Fratris Ubaldi Calabresi, Archiepiscopi titulo
Fundani et in Republica Argentina Apostolici Nuntii, atque apte habitis
rationibus quod ad civiles attinent effectus cum eiusdem Reipublicae gubernio,
potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute, memoratam dioecesim
Mercedensem-Luianensem ad gradum et dignitatem archidioecesis evehimus, quin
suffraganeis polleat dioecesibus, statuentes ut ea dehinc huic Sedi Apostolicae
immediate substet; eiusdem pariter pro tempore sacrorum Antistitem, qui
Episcopus eidem in praesenti praeest Ecclesiae, titulo et honore Archiepiscopi
exornamus, iuribus additis et privilegiis eiusmodi dignitatis propriis.
Canonicorum etiam Capitulum huius Ecclesiae eiusdem honoris particeps reddimus,
quod congruis iuribus ac privilegiis novae inserviet archidioecesi. Ut haec quae
statuimus ad effectum adducantur, legamus Venerabilem Fratrem Ubaldum Calabresi,
quem supra diximus, eidemque facultatem facimus ad hoc officium alium virum in
ecclesiastica dignitate constitutum delegandi, onere utcumque addito curandi ut
certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum ad Congregationem pro
Episcopis cito transmittatur. Has denique Litteras Apostolicas nunc et in
posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo et vicesimo mensis Novembris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri
vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot.
Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 1, pp. 7-8
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana