IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ABEOKUTANA*
IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ABEOKUTANA
Cum ad aeternam provehendam salutem Dominici gregis in Nigeria eiusque regimini
facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut in eadem Natione nova
conderetur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque
Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re
mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, admotam
postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam
habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Lagosensi archidioecesi
separamus territorium districtuum civilium nuncupatorum Abeokuta South, Abeokuta
North, AdoOdo/Otas, Egbado North, Egbado South, Ifo, Obafemi/Owose et Odeda; ex
eoque novam constituimus dioecesim Abeokutanam, quam ipsi metropolitanae
Ecclesiae Lagosensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi memorati
territorii. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Abeokuta atque templum
ibidem exstans, Deo in honorem sanctorum Apostolorum Petri et Pauli dicatum, ad
dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Carolus
Maria Vigaṇ, Archiepiscopus titulo Ulpianensis et in Nigeria Pronuntius
Apostolicus, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique
Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto et vicesimo mensis Octobris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri
vicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot.
Apost.
*A.A.S., vol. XC (1998), n. 1, pp. 6-7
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana