 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KAGIENSIS-BANDORENSIS*
IN AFRICA MEDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KAGIENSIS-BANDORENSIS
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Africa
Media eiusque regimini facilius et efficacius consulendum antea esset petitum
ut, divisa Banguensi archidioecesi, nova ibidem circumscriptio ecclesiastica
constitueretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules,
qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature
perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Didaci Causero,
Archiepiscopi titulo Metensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, admotam
postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam
habentes, summa Nostra potestate haec decernimus. A Banguensi archidioecesi
separamus territorium Praefecturarum civilium quae patrio sermone nuncupantur
Ibingui-Economique; Bamingui-Bangoran et Gribingui-Economique; ex eoque novam
constituimus dioecesim Kagiensem-Bandorensem, quam ipsi metropolitanae Ecclesiae
Banguensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi memoratarum
Praefecturarum civilium. Praeterea iubemus Episcopi cathedram collocari in
templo Sanctae Teresiae a Iesu Infante in urbe « Kaga-Bandoro » exstante; cetera
vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad
exitum Venerabilis Frater Didacus Causero, quem diximus, qui re acta, curabit
documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis
Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus
Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 11, pp. 748-749
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana
|