 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MERLENSIS-MORENENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN ARGENTINA, MERLENSIS-MORENSIS
APPELLANDA
Ministerium apostolicum summa diligentia, quantum situm est in
Nobis, explicare contendimus, ut Domini salutaria beneficia et praecepta omnia
loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere
properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Quocirca cum Venerabilis Frater
Iustus Ansgarius Laguna, Episcopus Moronensis, postulaverit ut suae dicionis
quadam detracta parte nova conderetur dioecesis, favente quoque Venerabili
Fratre Ubaldo Calabresi, Archiepiscopo titulo Fundano et in Argentina Apostolico
Nuntio, de Congregationis pro Episcopis consilio, haec Apostolica Nostra
potestate usi statuimus et decernimus: a dioecesi Moronensi detrahimus integrum
territorium civilium regionum vulgo « departamentos » Merlo et Moreno, quibus
nova dioecesis constituitur, Merlensis-Morenensis appellanda, quae iisdem
teminatur finibus quibus supra memorati districtus simul sumpti
circumscribuntur. Novae dioecesis sedem in urbe Moreno locamus, templumque
ibidem Beatae Mariae Virgini Sanctissimi Rosarii dicatum ad gradum evehimus
Ecclesiae Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis.
Merlensis-Morenensis Episcopus iisdem fruetur iuribus ceterisque rebus, quibus
reliqui Praesules. Novam constitutam Ecclesiam Metropolitanae Sedi Bonaėrensi
suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius
Sedis pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam,
qui ipsi Episcopo opem ferant. Congruam Praesulis sustentationem novae dioecesis
Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio procurabunt, quae ei obveniet
ex divisione, ad normam can. 122 C.I.C., bonorum quae antehac ad Moronensem
dioecesim pertinuerunt. Quod ad Seminarii institutionem atque sacrorum
candidatorum formationem praescripta iuris communis et Congregationis de
Institutione Catholica serventur. Seminarii quidam tirones itemque sacerdotes ad
studia complenda Romam mittantur, si fieri potest. Quod autem ad novae dioecesis
regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris
dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura aliaque horum similia, quae
sacri canones praecipiunt serventur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad
effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur assignati in
cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes,
Seminariique tirones illi Ecclesiae in cuius territorio legitimum detinent
domicilium. Acta et documenta quae in universum novam dioecesim respiciunt, a
Curia Moronensi ad Curiam Merlensem-Morenensem diligenter tranferantur. Ad haec
tandem explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Ubaldum
Calabresi legamus, quem antea memoravimus, facta etiam potestate subdelegandi
quemlibet virum in ecclesiastica potestate constitutum. Re denique ad exitum
perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro
Episcopis diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus
quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio decimo mensis
Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 11, pp. 746-748
© Copyright 1997
- Libreria Editrice Vaticana
|