 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GUARENENSIS*
IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS GUARENENSIS
Maiori Christifidelium bono studentes consulere sacrorum Antistites
Conferentiae Episcoporum Venetiolae unanimo consensu ab hac Apostolica Sede
petiverunt ut, quodam seiuncto terrritorio a dioecesi Tequinensi, nova dioecesis
conderetur, quo aptius ibidem provideretur pastoralibus necessitatibus. Nos
vero, favente eidem rei Venerabili Fratre Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo
Tablensi et in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio pariter
Congregationis pro Episcopis enixas preces libenter audiendas esse putavimus.
Summa igitur, qua fungimur, potestate, sequentia decernimus: a dioecesi
Tequinensi separamus territorium municipiorum nuncupatorum Acevedo, Andrés
Bello, Brión, Buroz, Páez, Plaza, Pedro Gual et Zamora hactenus ad Vicariatus
Episcopales Guarenas et Barlovento pertinentia perque ambos dispertita; atque ex
ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Guarenensem appellandam,
quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout
in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae episcopalem
sedem in urbe « Guarenas » ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in
honorem Dominae Nostrae de Copacabana dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae
Cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus.
Praeterea dioecesim Guarenensem suffraganeam efficimus metropolitanae Sedi
Sancti Iacobi in Venetiola eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi
Sancti Iacobi in Venetiola subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus
honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quibus Praesules
Ordinarii locorum fruuntur atque adstringuntur. Mandamus insuper ut quam primum
ibi ad normam iuris constituatur collegium consultorum, qui Episcopo, consilio
et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis
novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac
portione bonorum, quae eidem obvenire debent e divisione ad normam canonis 122
Codicis Iuris Canonici facienda quaeque hactenus ad mensam episcopalem dioecesis
Tequinensis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani
aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur
praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a
Congregatione de Institutione Catholica statutarum; cum fas erit, selecti
Seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon
sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae
dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani
Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id
genus, quae canones Codicis Iuris Canonici praescribunt ad amussim serventur.
Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi
adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium
detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel
incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et
documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et
bona temporalia pertinent, a Curia Tequinensi ad Curiam Guarenensem quam primum
transmittantur. Quae praescripsimus, perducet ad exitum Venerabilis Frater
Orianus Quilici, quem diximus, cuique tribuimus necessarias et opportunas
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in
ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis de more remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 2, pp. 84-85
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|