 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BONAVENTURENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR IN COLUMBIA EX VICARIATU
APOSTOLICO BONAVENTURENSI
Ministerium apostolicum ab ipso Domino Nobis demandatum summa
diligentia explicare innitimur, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta
omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere
properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur
Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita sententia,
haec statuimus et decernimus. Sedulam industriam Instituti Yarumalensis et
catholicae communitatis prosperitatem plane agnoscentes, Vicariatum Apostolicum
Bonaventurensem ad dioecesis dignitatem attollimus, eodem servato nomine, quam
Ecclesiam deinde suffraganeam facimus Metropolitanae Ecclesiae Caliensi,
Congregationi pro Gentium Evangelizatione subiectae. Episcopalem porro sedem in
urbe ponimus, quae Buenaventura appellatur, et ibidem templum, quod San
Buenaventura dicunt, ad statum Cathedralis Ecclesiae evehimus. Cetera secundum
leges canonicas temperentur. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Paulum
Romeo, Archiepiscopum titulo Vulturiensem deputamus, facta facultate quempiam
virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum
perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione mittantur. Contrariis rebus minime obsistentibus
quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo mensis Novembris,
anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 4, p. 244
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|