 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
THUCKALAYENSIS*
NOVA EPARCHIA IN INDIA CONSTITUITUR THUCKALAYENSIS APPELLANDA
Apud Indorum gentes Evangelii nuntius ab antiquis iam temporibus coeptus est
diffundi. Complures inde communitates exstiterunt quae multiplices variasque
prae se exhibuerunt formas, quas legitimas Nos tueri volumus, atque contendimus
et studemus, ut floridiorem statum per proprium ritum illae consequantur. Nunc
de Archieparchia Metropolitana Changanacherrensi Syro-Malabarensium cogitamus
deque eiusdem loci amplitudine. Itaque, postquam de hac re Congregationis pro
Ecclesiis Orientalibus Praefectus rettulit, iudicavimus opportunum nonnulla loca
ab eadem distrahere et novam Eparchiam condere. Quapropter Apostolica Nostra de
auctoritate novam Eparchiam constituimus Thuckalayensem appellandam,
eparchialem sedem in oppido «Thuckalay» locantes, atque eiusdem fines territorio
provinciae v. d. Kanyakumari, una cum « taluk » v. d. Shenkottai in provincia v.
d. Tirunelveli terminantur, quamque Eparchiae Metropolitanae Changanacherrensi
Syro-Malabarensium suffraganeam facimus. Ad haec tandem perficienda,
consuetudines iuraque congrua, serventur quae a Codice Orientali praecipiuntur,
nihil quibusvis rebus minime officientibus. Novensilem communitatem demuqt hanc
benigna prece prosequentes, exoptamus, ut spiritalem cursum animose ipsa teneat,
quae per maiorum commendabiles consuetudines et fervidam pietatem magnum
progressum consequatur et fidelibus cunctis salutifera largiter afferat
beneficia.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro ecclesiis
Oriental. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 11, pp. 745-746
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana
|