IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BAUCHIANUS*
VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN NIGERIAE FINIBUS,
BAUCHIANUS APPELLANDUS
Laudamus Dominum « quia aperuisset gentibus ostium fidei » (Act 14, 27)
et sollicitam adhibeamus curam continenter ut Dei salutaria beneficia et
praecepta omnia loca contingant omnesque nationes. Ideo nullam Nos interponere
moram volumus quin cuncta disponamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. Cum
quidem in Nigeriana terra Spiritus Sancti afflatu fides catholica constantem
demonstret emolumentum, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione,
iis quoque quorum interest rogatis sententiam, haec statuimus et decernimus:
novum Vicariatum Apostolicum condimus Bauchianum appellandum, qui
districtus civiles comprehendit, ab archidioecesi Iosensi distractos, vulgo
Akko, Alkaleri, Balanga, Bauchi, Billirri, Darazo, Dass, Dukku, Gamawa, Gankuwa,
Gombe, Itas/Gadau, Jama'are, Kaltungo, Katagum, Misau, Nafada, Nigi, Shiri,
Tafawa-Balewa, Toro, Tamaltu/Deba et Zaki, id est territorium regionis civilis
Bauchianae. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Carolum Mariam Vigaṇ,
Archiepiscopum titulo Ulpianensem et Pro-Nuntium Apostolicum in Nigeria legamus,
facta videlicet facultate quemvis alium virum in ecclesiastica dignitate
constitutum subdelegandi; re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur,
quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter
mittantur. Contrariis rebus quibusvis minime officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 11, pp. 839-840
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana