IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTAE ROSAE DE LIMA*
IN REPUBLICA GUATIMALENSI NOVA CONDITUR
DIOECESIS SANCTAE
ROSAE DE LIMA APPELLANDA
Ad satius consulendum spiritali Christifidelium utilitati in territorio
archidioecesis Guatimalensis, Venerabilis Frater Prosperus Penados del Barrio,
eiusdem Sedis sacrorum Antistes, audita Conferentia episcopali Reipublicae
Guatimalensis, ab hac Apostolica Sede petivit ut, ecclesiasticae
circumscriptionis sibi concreditae dismembrato territorio, nova conderetur
dioecesis. Nos, qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris totius Dominici
gregis, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Baptista Morandini,
Archiepiscopo titulo Numidensi et in memorata Natione Apostolico Nuntio, de
consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum
esse censuimus. De Nostra igitur Apostolica potestate, ab archidioecesi
Guatimalensi integrum distrahimus territorium civilis regionis quae vulgo
appellatur « Departamento Santa Rosa » ex eoque novam condimus dioecesim
Sanctae Rosae de Lima appellandam, iisdem circumscriptam finibus quibus
praefatum territorium in praesens terminatur. Sic conditae dioecesis sedem in
urbe vulgo Cuilapa ponimus ibique exstans templum, Domino Nostro Iesu su
Christo sub titulo « Niño Dios » dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae
Cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus, quibus
ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur. Praetera hanc novam
dioecesim « Sancta Rosa de Lima » suffraganeam facimus Metropolitanae Sedi
Guatimalensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi illius Sedis pro
tempore subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum
atque oneribus officiisque adstrictum, quae Episcoporum residentium sunt
propria. Mandamus etiam ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris
constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae
sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium
oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, ad normam canonis 122
Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum quae hucusque ad mensam episcopalem
Guatimalensem pertinuerunt. Ea quae respiciunt ad novae dioecesis regimen,
bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani « sede
vacante » electionem, fidelium iura et onera, aliaque id genus quae sacri
canones praescribunt, ad amussim serventur. Quod vero attinet ad Seminarii
dioecesani aedificationem nec non sacrorum alumnorum institutionem, serventur
praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a
Congregatione de Institutione Catholica statutis; selecti quidem iuvenes
sacerdotes, sua studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Simul ac
dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi
adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum habent officium; ceteri
vero clerici Seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati maneant vel
incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta
quae novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, ad
Curiam dioecesis Sanctae Rosae de Lima quam primum transmittantur. Quae
statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Ioanni Baptistae Morandini,
quem memoramus, vel, eo absente, illi, qui in Guatimala Apostolicae Nuntiaturae
curat negotia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Tetrum, die septimo et vicesimo mensis Aprilis, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri
duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 9, pp. 737-739
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana