IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
REIPUBLICAE
CECHAE SEU PRAGEN.
PRO FIDELIBUS BYZANTINI RITUS*
EXARCHIA APOSTOLICA PRO CHRISTIFIDELIBUS BYZANTINI
RITUS
IN REPUBLICA CECHA COMMORANTIBUS CONSTITUITUR
Quo aptius consuleretur spirituali saluti atque regimini Christifidelium
Byzantini ritus in Republica Cecha commorantium, Nos, uti Successores beati
Petri de totius Dominici gregis bono solliciti, audito Venerabili Fratre Nostro
Angelo S.R.E. Cardinale Sodano, Secretario Status, in Audientia die
duodevicesimo mensis Ianuarii hoc anno illi concessa, Exarchiam Apostolicam pro
iisdem censuimus esse condendam. Summa igitur Apostolica potestate, quadam
detracta parte territorii ab Eparchia Presoviensi, novam constituimus Exarchiam
Apostolicam pro Christifidelibus Byzantini ritus in Republica Cecha, cuius Sedem
in urbe Praga poni iubemus suam habentem Cathedralem ecclesiam in templo Sancto
Clementi Papae dicato, cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus.
Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium
temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad
Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam
Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet
rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto decimo
mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus
Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro Eccl.
Orient. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 7, pp. 614
© Copyright 1996
- Libreria Editrice Vaticana