IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SS.
SALVATORIS BAYAMENSIS-MANZANILLENSIS*
IN CUBA NOVA CONDITUR DIOECESIS SANCTISSIMI
SALVATORIS
BAYAMENSIS-MANZANILLENSIS
Venerabilis Frater Petrus Clarus Meurice Estíu, Archiepiscopus Metropolita
Sancti Iacobi in Cuba, audita Conferentia Episcoporum eiusdem Nationis, ab hac
Apostolica Sede enixe petivit ut quodam distracto territorio a circumscriptione
ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur, quo efficacius consuleretur
spirituali saluti fidelium in ea degentium. Nos quidem in beati Petri Cathedra
positi deque totius Dominici gregis bono solliciti, favente quoque eidem rei
Venerabili Fratre Beniamino Stella, Archiepiscopo titulo Midilensi, in memorata
Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae
postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur, qua fungimur,
potestate quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Sancti Iacobi in Cuba
separamus territorium civilis provinciae « Granma » nuncupatae; atque ex ita
distracto territorio novam constituimus dioecesim Sanctissimi Salvatoris
Bayamensis-Manzanillensis appellandam, quae iisdem llimitabitur finibus, quibus
praedictum territorium, ut civili lege exstat, in praesens terminatur. Sic
conditae dioecesis sedem in urbe « Bayamo » ponimus, ibique situm templum,
Sanctissimo Salvatori dicatum, ad gradum ac dignitatem cathedralis ecclesiae
evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus. Praeterea
eandem dioecesim huius Constitutionis virtute suffraganeam facimus
metropolitanae Sedi Sancti Iacobi in Cuba eiusque pro tempore Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi in Cuba subicimus, iisdem
iuribus, privilegiis, insignibus et honoribus ornatum atque oneribus et officiis
adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Cui ut valide auxilietur
ibi quam primum Collegium Consultorum de iure constituatur. Congruae prorsus
sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium
oblationibus ac portione bonorum, quae ad normam canonis 122 C.I.C. eidem
obvenire debent quaeque hactenus ad mensam episcopalem archidioecesis Sancti
Iacobi in Cuba pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii
dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium
institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione
normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum. Cum
fas erit, selecti sacerdotes sua studia completuri Romam mittantur. Quod vero
attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum
administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem,
fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad
amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit,
sacerdotes eo ipso adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio
ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni
incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum
habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim
eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curia Sancti Iacobi
in Cuba ad Curiam Sanctissimi Salvatoris Bayamensis-Manzanillensis quam primum
transmittantur. Quae statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri
Beniamino Stella, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae
Sedis in Cubana Natione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die nono mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo
quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 3, pp. 231-232
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana