IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KERICHOËNSIS*
IN KENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KERICHOËNSIS
Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Kenia eiusque regimini
facilius et efficacius consulendum nuper esset petitum ut, divisa Nakurensi
dioecesi, nova ibidem circumscriptio ecclesiastica constitueretur, Venerabiles
Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro
Gentium, Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitoque
pariter faventi voto Venerabilis Fratris Clementis Faccani, Archiepiscopi titulo
Serrensis in Proconsulari et in eadem Natione Pronuntii Apostolici, admotam
postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur
munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam
habentes, summa Nostra potestate haec decernimus. A Nakurensi dioecesi separamus
territorium regionis civilis, quae patrio sermone nuncupatur « Kericho »; ex
eoque novam constituimus dioecesim Kerichoënsem, quam metropolitanae Ecclesiae
Nairobiensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi memoratae civilis
regionis. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Kericho » atque templum
Sacri Cordis Iesu ibidem exstans ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus;
cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet
ad exitum Venerabilis Frater Clemens Faccani, quem diximus, quique, re acta,
curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et
in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, pp. 346-347
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana