IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DIUGUENSIS*
IN BENINO NOVA CONDITUR DIOECESIS
DIUGUENSIS
Quo aptius proveheretur aeterna salus Christifidelium commorantium in Benino
itemque eorum regimini efficacius consuleretur antea est petitum ut in eadem
Natione nova constitueretur dioecesis. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri
S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione
sunt praepositi, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto
Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis atque in
Benino Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos
igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae
Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec
decernimus. A Natitinguensi dioecesi separamus territorium districtuum civilium,
qui patrio sermone nuncupantur Djougou, Bassila, Copargo et Ouake; ex eoque
novam condimus dioecesim Diuguensem, quam metropolitanae Ecclesiae Cotonuensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Djougou
atque templum ibidem exstans, Deo in honorem Sacri Cordis dicatum, ad dignitatem
cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges
temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Andreas
Dupuy, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque
exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc
quidem Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium
Evang.
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1076-1077
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana