IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TRICHURIENSIS*
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA TRICHURIENSIS CONSTITUITUR,
CUIUS METROPOLITANA SEDES ERIT ECCLESIA EIUSDEM NOMINIS
Ad augendum spirituale bonum Christifidelium Ecclesiae Syro-Malabarensis haec
Apostolica Sedes anno millesimo octingentesimo octogesimo septimo constituit
Exarchiam Apostolicam Trichuriensem, quae deinceps, anno videlicet millesimo
nongentesimo vicesimo tertio, gradum Eparchiae est consecuta. Anno autem
millesimo nongentesimo septuagesimo quarto, quadam parte seiuncta ab eadem
Eparchia, nova Eparchia Palghatensis est condita atque quattuor post annos,
Eparchia Trichuriensi denuo divisa, alia Eparchia Irinialakudensis constituta
est. Quo aptius ergo Eparchiae, quas diximus, artioribus vinculis coalescant
itemque consociata et efficaci actione pastorali operentur, opportunum est visum
eas in novam ecclesiasticam Provinciam erigere. Nos igitur, pro gravissimo, quo
fungimur munere de totius Dominici gregis salute solliciti, audito Venerabili
Fratre Nostro Achille S.R.E. Cardinali Silvestrini, Praefecto Congregationis pro
Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate Provinciam ecclesiasticam
Trichuriensem constituimus, cuius Ecclesia princeps erit Eparchia hucusque
Trichuriensis, quam ad gradum et dignitatem Metropolitanae Sedis evehimus,
omnibus tributis iuribus, officiis ac privilegiis huiusmodi Sedium propriis,
assignantes eidem uti suffraganeas Eparchias Palghatensem et Irinialakudensem.
Quae vero iussimus ad effectum adducantur secundum normas Codicis Canonum
Ecclesiarum Orientalium. Insuper de hoc absoluto negotio sueta documenta
exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam
Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro Eccl.
Orient.
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 11, pp. 984-985
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana