IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KONONGENSIS-MAMPONGANA*
QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS A DIOECESIBUS
KUMASIENSI
ET SUNYANIENSI, NOVA IN GANA CONSTITUITUR
DIOECESIS, NOMINE
KONONGENSIS-MAMPONGANA
Cum ad aeternam gregis salutem provehendam eiusque regimini facilius
consulendum postulatum sit ab hac Apostolica Sede ut in Gana, quibusdam
seiunctis territoriis a duabus circumscriptionibus ecclesiasticis, nova
conderetur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque
Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature
perpensa auditisque quorum interest votis, admotis precibus libenter concedendum
esse putaverunt. Nos igitur, Quibus supremum creditum est munus universae
Ecclesiae moderandae, eiusdem Congregationis sententiam excipientes ratamque
habentes, haec statuimus et decernimus. A dioecesi Kumasiensi distrahimus
territorium septentrionale districtuum civilium qui vulgo appellantur
Afigya-Sekyere, Asante-Akim North, Asante-Akim South, Ejisu-Juabeng,
Ejura-Sekyedumasi, Kwabre, Sekyere East, Sekyere West, et etiam a dioecesi
Sunyaniensi territorium distrahimus districtuum civilium vulgo Sene et Atebubu;
ex iis omnibus novam condimus dioecesim Konongensem-Mamponganam appellandam.
Statuimus insuper ut constituta dioecesis suffraganea sit Metropolitanae
Ecclesiae Litoris Capitis atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione obnoxia. Huius conditae Ecclesiae sedem ponimus in urbe vulgo
Mampong, templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Pauli dicatum, ad
gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus. Praecipimus deinde, ut
Pastor constitutae communitatis ecclesialis in suo regimine validum recipiat
adiutorium, ut ibidem Collegium Consultorum, ad normam iuris communis quam
primum instituatur. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia
ad expedienda Venerabilem Fratrem Andream Dupuy, Archiepiscopum titulo
Saelesiensem et Apostolicum in Gana Nuntium, legamus. Re tandem ad exitum
perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro
Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Hanc denique Constitutionem
Apostolicam ratam esse volumus sive nunc sive in posterum, contrariis rebus
quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio
mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto,
Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 7, pp. 604-605
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana