IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ODIENNENSIS*
IN LITORE EBURNEO NOVA CONDITUR DIOECESIS ODIENNENSIS
Ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Litore Eburneo eiusque
regimini facilius et efficacius consulendum petitum est nuper ut in eadem
Natione nova constituatur dioecesis. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri
S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione
sunt praepositi, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto
Venerabilis Fratris Ianuarii Bolonek, Archiepiscopi titulo Madaurensis atque in
Litore Eburneo Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse
accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris
universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. A Korhogoënsi hucusque dioecesi separamus
territorium districtus civilis, qui patrio sermone nuncupatur Odienné; a Manensi
autem dioecesi seiungimus territorium districtus civilis Touba; a Daloaënsi
denique dioecesi distrahimus territorium districtuum civilium Séguéla et
Mankono; ex iisque novam condimus dioecesim Odiennensem, quam hoc ipso
die constitutae metropolitanae Ecclesiae Korhogoënsi suffraganeam facimus atque
iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius
limites iidem erunt ac illi qui supra sunt definiti. Praeterea iubemus Episcopi
sedem poni in urbe Odiené atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti
Augustini dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum
Venerabilis Frater Ianuarius Bolonek, quem diximus, quique, re acta, curabit
documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittenda. Hanc quidem Apostolicam Nostram Constitutionem
nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo decimo.
|
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang.
Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 6, pp. 538-539
© Copyright
1994
- Libreria Editrice Vaticana