 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FLUMINUM IN AEQUATORIA*
PRAELATURA TERRITORIALIS FLUMINUM IN AEQUATORIA AD GRADUM
AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR BABAHOIENSIS
Constat praelaturam territorialem Fluminum his postremis temporibus catholicorum
numero fidelium operibusque religiosis et civilibus auctis haud parva incrementa
cepisse. Qua re, cum Venerabilis Frater Antonius Iosephus González Zumárraga,
Conferentiae Episcoporum Aequatoriae tunc Praeses, atque Venerabilis Frater
Iosephus Marius Ruiz Navas, eiusdem Conferentiae nunc Praeses, auditis sacrorum
Antistitibus Aequatorianis, ab hac Apostolica Sede petiverint ut haec praelatura
territorialis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur, Nos existimantes id
in animarum bonum esse cessurum, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre
Francisco Canalini, Archiepiscopo titulo Valariensi, in memorata Natione
Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi
libenter concedendum esse putamus. Summa igitur Nostra potestate, praelaturam
territorialem Fluminum ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus, servatis
iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, ac novo dato nomine Babahoiensi.
Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Babahoyo » ponimus, ibique exstans
praelaticium hucusque templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « Nuestra
Señora de la Merced » dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis
evehimus cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus. Praeterea
statuimus ut dioecesis Babahoiensis, sicut hactenus praelatura territorialis
Fluminum fuit, suffraganea sit metropolitanae Sedi Guayaquilensi, atque
Babahoiensem Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Guayaquilensis subicimus
iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus
officiisque adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Mandamus
etiam ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui
Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae sustentationi
Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus
atque omnibus bonis temporalibus, quae ad praelaturam territorialem Fluminum
pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani
aedificationem adque sacrorum alumnorum institutionem, serventur praescripta
iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione
de Institutione Catholica statutarum; selecti quidem iuvenes sacerdotes, sua
studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Quod vero attinet ad
conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem,
dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera
aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt, ad amussim serventur. Simul
ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso clerus, eidem
praelaturae territoriali adscriptus, novae dioecesi incardinatus censeatur. Quae
statuimus perficienda committimus Venerabili Fratri Francisco Canalini, quem
diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in
Aequatoria, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam
subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis
authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit,
remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die altero et vicesimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Iacobus Drago, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 937-939
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|