 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ESCUINTLENSIS IN GUATIMALA*
PRAELATURA TERRITORIALIS ESCUINTLENSIS IN GUATIMALA AD GRADUM
AC DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR SERVATIS IISDEM FINIBUS ET NOMINE
Cum praelatura territorialis Escuintlensis hisce recentioribus annis
catholicorum fidelium numero operibusque religiosis et civilibus auctis haud
parva incrementa cepisset, Venerabilis Frater Gerardus Humbertus Flores Reyes,
sacrorum Antistes Verae Pacis atque Conferentiae Episcoporum Guatimalae Praeses,
eadem Conferentia audita, ab hac Apostolica Sede petivit ut haec praelatura
territorialis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Nos vero
existimantes id in animarum bonum esse cessurum, favente quoque eidem rei
Venerabili Fratre Ioanne Baptista Morandini, Archiepiscopo titulo Numidensi, in
memorata Natione Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro Episcopis
admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra
potestate, praelaturam territorialem Escuintlensem ad gradum et dignitatem
dioecesis attollimus, servatis iisdem finibus, quibus nunc ipsa terminatur, et
nomine. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Escuintla » ponimus, ibique
exstans praelaticium hucusque templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis
Immaculatae dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus
cuique propria insignia, privilegia honoresque tribuimus. Praeterea dioecesim
Escuintlensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Guatimalensi eiusque pro
tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Guatimalensis subicimus
iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus
officiisque adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt. Mandamus
etiam ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui
Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae sustentationi
Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus
atque omnibus bonis temporalibus, quae ad dictam praelaturam pertinuerunt. In
iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem adque sacrorum
alumnorum institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim
ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica
statutarum: selecti quidem iuvenes sacerdotes, sua studia completuri, Romam, si
fieri potest, mittantur.
Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen,
bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede
vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri
canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad
effectum deducta fuerit, eo ipso clerus, eidem praelaturae adscriptus, novae
dioecesi incardinatus censeatur. Insuper Venerabilem Fratrem Ferdinandum
Claudiun Gamalero González, memoratae praelaturae Ordinarium, ipsius dioecesi
Escuintlensis Episcopum ac Pastorem confirmamus. Quae statuimus perficienda
committimus Venerabili Fratri Ioanni Baptistae Morandini, quem diximus, vel,
absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Guatimala, eisdem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis, cum primum fas fueri remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Iulii anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Iacobus Drago, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 934-935
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|