 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KPALIMENSIS*
QUIBUSDAM AB ARCHIDIOECESI LOMENSI DISTRACTIS TERRITORIIS
NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS KPALIMENSIS
Supremo in Ecclesia munere fungentes ad provehendum christifidelium
spirituale bonum, accipiendam esse expostulationem putamus ut communitatis
ecclesialis Lomensis territorium dividatur et nova exinde dioecesis erigatur.
Summa igitur Apostolica Nostra potestate, audito consilio Venerabilium Fratrum
Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationi pro Gentium Evangelizatione
praepositorum atque accepto favorabili voto Venerabilis Fratris Andreae Dupuy,
Archiepiscopi titulo Saelesiensis et Apostolici in Togo Nuntii, ab archidioecesi
Lomensi distrahimus territoria vulgo dicta « Kloto », « Agou », «Dayes », « Haho
» et « Moyen-Mono » ex iisque novam condimus dioecesim Kpalimensem appellandam,
quam metropolitanae Sedi Lomensi subicimus nec non iurisdictioni Congregationis
pro Gentium Evangelizatione. Huius novae dioecesis sedem in urbe vulgo Kpalimé
statuimus, templumque ibi exstans, Spiritui Sancto dicatum, ad gradum et
dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores
tribuimus quibus ceterae in orbe catholico Cathedrales Ecclesiae fruuntur.
Iubemus deinde, ut Pastor constitutae communitatis ecclesialis in suo regimine
validum recipiat adiutorium, atque Collegium Consultorum, ad normam iuris
communis, quam primum instituatur. Circa sacrorum candidatorum institutionem
serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis et regulis a
Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Quod vero attinet ad novae
dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris dioecesani, sede
vacante, electionem, fidelium iura, et onera aliaque id genus, quae sacri
canones praescribunt adamussim serventur. Haec, quae praescripsimus, committimus
perficienda memorato Venerabili Fratri Andreae Dupuy, necessarias et opportunas
ei tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,
quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad
Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis remittendi. Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in
posterum volumus, quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die primo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 930-931
© Copyright 1994
- Libreria Editrice Vaticana
|