 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI
CAROLI VURILOCENSIS*
IN ARGENTINA NOVA CONDITUR DIOECESIS SANCTI CAROLI
VURILOCENSIS
In hac beati Petri Cathedra constituti universi Dominici gregis spirituali
bono atque regimini sedula navitate, iuvante Deo, nitimur providere. Quam ob
rem, cum Venerabilis Frater Michaël Stephanus Hesayne, sacrorum Antistes
Viedmensis, audita Conferentia Episcopali Argentina, ab hac Apostolica Sede
petivisset ut quodam distracto territorio a perampla circumscriptione
ecclesiastica sua nova dioecesis conderetur, Nos, favente quoque eidem rei
Venerabili Fratre Ubaldo Calabresi, Archiepiscopo titulo Fundano, in eadem
Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae
postulationi perquam libenter concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur
Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua
interesse id putant, quae sequuntur decernimus. A Viedmensi dioecesi separamus
integrum territorium civilium regionum, quae patrio sermone « departamentos »
nuncupantur quaeque sunt: Bariloche, Norquinco, Pilcaniyeu, 25 de Mayo et 9 de
Julio, atque ex ita distracto territorio novam constituimus dioecesim Sancti
Caroli Vurilocensis appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus
memorati districtus, simul sumpti, ut civili lege exstant, praesens terminantur.
Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe « San Carlos de Bariloche » ponimus, ibique
exstans templum, Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis titulo « Nuestra
Señora de Nahuel Huapi » invocatae, ad gradum et dignitatem Cathedralis
Ecclesiae evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus.
Praeterea dioecesim Sancii Caroli Vurilocensis suffraganeam facimus
metropolitanae Sedi Sinus Albi cuius Metropolitae iuri subicimus Episcopum pro
tempore huius conditae dioecesis, factis eidem iuribus et oneribus Episcoporum
residentium propriis. Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum
ad normam iuris constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint
auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis
provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae
ad normam canonis 122 C.I.C. eidem obvenire debent quaeque hactenus ad
patrimonium Viedmensis dioecesis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad
seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem,
serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac
regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore
selecti seminarii dioecesani alumni philosophicis ac theologicis disciplinis
imbuendi necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero
attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem,
dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera
aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Atque
simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti
censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent;
ceteri autem sacerdotes, clerici seminariique alumni incardinati maneant vel
incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et
documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et
forte bona temporalia respiciunt, a Curia Viedmensi ad Curiam Sancti Caroli
Vurilocensis, quam primum, transmittantur. Haec, quae praescripsimus,
perficienda committimus Venerabili Fratri Ubaldo Calabresi, quem diximus, vel,
absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Argentina, eisdem
tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere
imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae
exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem
Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis
Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri
quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 1, pp. 13-14
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|