Pro supremi Ecclesiae Pastoris munere de omnium christifidelium spiritali
bono atque regimine solliciti, accipiendam esse sententiam putamus Venerabilium
Fratrum Miloslavi Vlk, Archiepiscopi Pragensis, Antonii Liska, Episcopi
Budovicensis, et Iosephi Koukl, Episcopi Litomericensis, qui, audita Conferentia
Episcoporum Reipublicae Cechae, ab Apostolica Sede enixe expostulaverunt ut,
circumscriptionum ecclesiasticarum sibi concreditarum dismembratis territoriis,
nova exinde erigeretur dioecesis. Summa igitur Apostolica Nostra potestate,
perpensa sententia Venerabilis Fratris Ioannis Coppa, Archiepiscopi titulo
Sertensis et in Republica Cecha Apostolici Nuntii, distrahimus: ab archidioecesi
Pragensi decanatus: Plzeň, Plzeň
- sever, Rokycany, Rakovník, Tachov, Cheb, Sokolov, Karlovy Vary; a dioecesi
Budovicensi decanatus: Domažlice, Nepomuk, Klatovy; a dioecesi Litomericensi
decanatus: Žatec et Chomutov, ex iisque novam condimus dioecesim Pilznensem
appellandam, quam metropolitanae Sedi Fragensi subicimus atque iurisdictioni
Congregationis pro Episcopis.
Huius novae dioecesis sedem in urbe Plzeň statuimus, templumque paroeciale
ibi exstans, Deo in honorem Sancti Bartholomaei dicatum, ad gradum et dignitatem
Ecclesiae cathedralis evehimus, eique insignia, privilegia et honores tribuimus
quibus ceterae in orbe catholico cathedrales Ecclesiae fruuntur. Iubemus deinde,
ut Pastor constitutae communitatis ecclesialis in suo regimine validum recipiat
adiutorium, et Collegium Consultorum, ad normam iuris communis, quam primum,
instituatur. Iubemus deinde, ad normam can. 122 C.I.C., ut mensa episcopalis
huiusce dioecesis constet Curiae emolumentis, fidelium oblationibus, necnon
parte ei obveniente ex divisione bonorum, quae hucusque ad Mensas episcopales
(quae vulgato nomine appellantur « Mitras ») Pragensem, Budovicensem et
Litomericensem pertinuerunt.
Circa Seminarii dioecesani erectionem necnon sacrorum candidatorum
institutionem serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis
et regulis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis. Quod vero
attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, Administratoris
dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura, et onera, aliaque id genus,
quae sacri canones praescribunt adamussim serventur.
Simul ac Pilznensis dioecesis institutio ad effectum deducta fuerit, eo ipso
sacerdotes Ecclesiae illi adscripti censeantur in cuius territorio
ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones
Ecclesiae illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio
legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae conditam dioecesim, eius
clericos, fideles et forte bona temporalia respiciunt, a Curiis Pragensi,
Budovicensi et Litomericensi ad Curiam Pilznensem rite transmittantur. Haec,
quae praescripsimus, committimus perficienda memorato Venerabili Fratri Ioanni
Coppa, necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastida dignitate constitutum,
onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus
peractae exsecutionis remittendi.
Has denique Litteras Nostras firmas esse nunc et in posterum volumus,
quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo primo mensis Maii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 11, pp. 977-978