 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PALANGKARAIEN.*
IN INDONESIA NOVA CONDITUR DIOECESIS PALANGKARAIENSIS
Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi
pro Gentium Evangelizatione praepositi, de spirituali bono Christifidelium in
Indonesia degentium solliciti, re mature perpensa auditisque pariter eorum,
quorum interest, faventibus votis, censuerunt nuper ibidem novam condendam esse
dioecesim. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere Pastoris et Patris
universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa
Apostolica potestate haec decernimus. A Bangiarmasina dioecesi separamus totam
partem territorii civilis patrio sermone « Kalimantan Tengah » nuncupati; ex
eaque novam constituimus dioecesim ab urbe principe eiusdem regionis
Palangkaraiensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Pontianakensi
suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac territorii civilis supra
memorati. Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in templo exstante in urbe «
Palangkaraya » atque pro canonicis consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad
normam iuris; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus perducet ad exitum Venerabiles Frater Petrus Sambi,
Archiepiscopus titulo Bellicastrensis atque in Indonesia Apostolicus Pronuntius
vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem
acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et
in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 11, pp. 973-974
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|