 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
EDEANA*
IN CAMMARUNIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE EDEANA
Quo aptius consuleretur evangelizationis operi in Cammarunia, Venerabiles
Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium
Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest
faventibus votis, censuerunt nuper in eadem Natione novam condendam esse
dioecesim, detractis duabus partibus territorii, una ab archidioecesi Dualaénsi
altera a dioecesi Nkongsambensi. Nos igitur, de universo Dominico grege
solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia
decernimus. Ab archidioecesi Dualaënsi separamus partem territorii quae «
Département de la Sanaga Maritime » appellatur; a dioecesi autem Nkongsambensi
seiungimus partem territorii, quae « Département de Nkam » nuncupatur et in qua
Missio Yinguinensis est sita, ex iisque novam condimus dioecesim Edeanam
appellandam, quam suffraganeam metropolitanae Sedi Dualaënsi facimus atque
iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius
limites iidem erunt ac duarum partium territoriorum civilium, quae memoravimus.
Praeterea iubemus Episcopi cathedram collocari in templo Sacro Cordi Iesu
dicato, quod in urbe Edeana exstat, atque consultores dioecesanos eligi et
adhiberi ad normam iuris; cetera secundum canonicas leges temperentur. Quae
praescripsimus ad exitum perducet Venerabilis Frater Sanctes Abril y Castelló,
Archiepiscopus titulo Tamadensis, Apostolicus Pronuntius in Cammarunia, vel a eo
delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta,
documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione cito mittantur. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem
nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 6, pp. 471-472
© Copyright 1993
- Libreria Editrice Vaticana
|