 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KENINGAUENSIS*
NOVA DIOECESIS CONDITUR, KENINGAUENSIS SCILICET IN MALAYSIA
ORIENTALI
Opitulante quidem Domino, inter Malaysiae gentes catholicum nomen laetanter
vidimus haud obscurum iam obtinere locum et latius proferri. Ideo Nos aptare
properamus ecclesiastica instituta ad feliciores rerum inibi condiciones.
Quapropter de sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, consiliis
quorum interest auditis, quae sequuntur, Apostolica Nostra potestate suffulti,
decernimus et statuimus. Territorium quod « Interior Division » appellant, vel
Malaysiano sermone « Bahagian Pendalaman » a dioecesi Kotakinabaluensi
separamus, quod efficiet posthac novam dioecesim Keningauensem appellandam a
principe huius regionis urbe. Ipsam insuper archidioecesi metropolitanae
Kuchingensi suffraganeam facimus eandemque iurisdictioni Congregationis pro
Gentium Evangelizatione subicimus. Fines autem huius dioecesis iidem erunt atque
territorii quod vocatur « Interior Division ». Episcopalem porro cathedram
ponimus in tempio Sancto Francisco Xaverio dicato, quod in Keningau urbe
locatur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Albertum Tricarico,
Archiepiscopum titulo Sistronianensem atque in Malaysia Delegatum Apostolicum
legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica
dignitate constitutum subdelegandi. Re demum ad exitum perducta, documenta
conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium
Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime quibuslibet
officientibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Decembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo altero, Pontificatus Nostri quinto
decimo.
|
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 5, pp. 397-398
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|