![]() |
![]() |
|
|
CODEX CANONUM ECCLESIARUM
DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS Can. 1007 - Ecclesia in procurando bono hominum spirituali bonis temporalibus
eget et utitur, quatenus propria eius missio id postulat; quare ipsi ius nativum
competit acquirendi, possidendi, administrandi atque alienandi ea bona
temporalia, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera
apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria
sunt. § 2. Dominium bonorum Ecclesiae
temporalium sub suprema auctoritate Romani Pontificis ad eam pertinet personam
iuridicam, quae bona legitime acquisivit. § 2. Bona temporalia omnia, quae ad personas iuridicas pertinent, sunt
bona ecclesiastica. CAPUT I DE BONIS TEMPORALIBUS ACQUIRENDIS Can. 1010 - Personae iuridicae bona temporalia acquirere possunt omnibus
iustis modis, quibus aliis licet. § 2. Personis physicis tributa imponi possunt
solummodo ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris. § 2. Curent Patriarchae et Episcopi
eparchiales diversarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam
exercentes, ut collatis consiliis eadem norma de taxis et oblationibus
statuatur. Can. 1016 - § 1. Oblationes ad certum finem factae nonnisi ad eundem finem destinari possunt. § 2. Nisi contrarium constat, oblationes moderatoribus vel administratoribus cuiusvis personae iuridicae factae praesumuntur ipsi personae iuridicae datae. § 3. Hae
oblationes repudiari non possunt nisi iusta de causa et in rebus maioris momenti
de licentia Hierarchae; eiusdem Hierarchae licentia requiritur, ut acceptentur,
quae onere modali vel condicione gravantur firmo can. 1042. Can. 1018 - Res sacrae, quae scilicet dedicatione vel
benedictione ad cultum divinum destinatae sunt, si in dominio privatorum sunt,
praescriptione acquiri a privatis personis possunt, sed eas adhibere ad usus
profanos non licet, nisi dedicationem vel benedictionem amiserunt; si vero ad
personam iuridicam ecclesiasticam pertinent, tantum ab alia persona iuridica
ecclesiastica acquiri possunt. § 2. Si vero iure civili non conceditur, ut bona temporalia nomine personae iuridicae inscribantur, omnis auctoritas curet, ut auditis peritis in iure civili et consilio competenti iura Ecclesiae adhibitis modis iure civili validis illaesa maneant. § 3. Haec praescripta serventur etiam circa bona temporalia a persona iuridica legitime possessa, quorum acquisitio documentis nondum est firmata. § 4. Auctoritas immediate superior tenetur urgere
observantiam horum praescriptorum. § 2. Ubi praecaventia et securitas socialis necnon assistentia sanitaria in favorem clericorum nondum apte ordinatae sunt, iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris provideatur, ut erigantur instituta, quae haec sub vigilantia Hierarchae loci in tuto ponunt. § 3. In singulis eparchiis, quatenus opus est, constituatur modo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinato massa communis, qua possunt Episcopi eparchiales obligationibus erga alias personas Ecclesiae deservientes satisfacere variisque necessitatibus eparchiae occurrere quaque etiam eparchiae divitiores adiuvare pauperiores possunt. CAPUT II DE BONIS ECCLESIASTICIS ADMINISTRANDIS Can. 1022 - § 1. Episcopi eparchialis est vigilare administrationi omnium bonorum ecclesiasticorum, quae intra fines eparchiae sunt nec ab eius potestate regiminis sunt subducta, salvis legitimis titulis, qui eidem potiora iura tribuunt. § 2. Habita ratione iurium, legitimarum consuetudinum et circumstantiarum, Hierarchae, editis opportunis instructionibus intra limites iuris communis et iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris curent, ut tota administratio bonorum ecclesiasticorum apte ordinetur. Can. 1023 -
Administratio bonorum ecclesiasticorum personae iuridicae ei competit, qui
immediate eam regit, nisi aliter iure cavetur. § 2. In statutis determinentur actus, qui fines et modum ordinariae administrationis excedunt; si vero de hac re silent statuta, competit auctoritati, cui persona iuridica immediate subiecta est, consulto consilio competenti huiusmodi actus determinare. § 3. Nisi quando et quatenus in rem eius versum est, persona iuridica non tenetur respondere de actibus ab administratoribus invalide positis. Can. 1025 - Antequam administrator bonorum ecclesiasticorum suum officium init, debet: 1° coram Hierarcha vel eius delegato promissionem facere se proprium officium fideliter impleturum; 2° accurato inventario ab Hierarcha recognito bonorum
ecclesiasticorum suae administrationi commissorum subscribere. Can. 1028 - § 1. Omnis administrator bonorum ecclesiasticorum diligentia boni patris familias suum officium implere tenetur. § 2. Exinde praecipue debet: 1° vigilare, ne bona ecclesiastica suae curae concredita quoquo modo pereant neve quid detrimenti capiant initis in hunc finem, quatenus opus est, contractibus assecurationis; 2° normas servare iuris canonici et civilis necnon ea, quae a fundatore vel donatore aut ab auctoritate competenti imposita sunt, et praesertim cavere, ne ex iuris civilis inobservantia damnum Ecclesiae obveniat; 3° reditus bonorum ac proventus accurate et iusto tempore exigere exactosque tuto servare et secundum fundatoris mentem aut legitimas normas impendere; 4° curare, ut foenus vel mutui vel hypothecae causa solvendum statuto tempore solvatur et debiti summa capitalis opportune reddatur; 5° pecuniam, quae de expensis forte superest et utiliter collocari potest, de consensu Hierarchae in fines Ecclesiae vel personae iuridicae collocare; 6° accepti et expensi libros bene ordinatos habere; 7° rationem administrationis exeunte unoquoque anno componere; 8° documenta, quibus iura personae iuridicae in bona ecclesiastica nituntur, ordinare et in archivo asservare, authentica vero eorum exemplaria, ubi commode fieri potest, in archivo curiae eparchialis deponere. §
3. Praevisio accepti et expensi, ut ab administratoribus bonorum
ecclesiasticorum quotannis componatur, enixe commendatur; ius particulare autem
potest eam praecipere et pressius determinare modum, quo exhibenda est. 1° in operarum locatione etiam ius civile circa laborem et vitam socialem adamussim servet secundum principia ab Ecclesia tradita; 2° eis, qui operam ex condicto praestant, iustam
remunerationem tribuat ita, ut suis et suorum necessitatibus convenienter
providere possint. § 2. De bonis temporalibus, quae Ecclesiae offeruntur,
administrator bonorum ecclesiasticorum rationem publice reddat secundnm modum
iure particulari statutum, nisi Hierarcha loci gravi de causa aliud statuit. CAPUT III DE CONTRACTIBUS, PRAESERTIM DE ALIENATIONIBUS Can. 1034 - Quae ius civile territorii, ubi contractus initur, statuit de
contractibus tam in genere quam in specie, et de solutionibus, eadem iure
canonico in re, quae potestati Ecclesiae subest, eisdem cum effectibus
serventur. § 2. Aliae quoque cautelae ab auctoritate competenti
praescriptae serventur, ut Ecclesiae damnum vitetur. 1° consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de bonis eparchiae; 2° Episcopi eparchialis, qui in casu eget consensu consilii a rebus oeconomicis et collegii consultorum eparchialium, si agitur de bonis personae iuridicae eodem Episcopo eparchiali subiectae; 3° auctoritatis in typico vel statutis determinatae, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali non subiectae. § 2. In Ecclesiis patriarchalibus, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam excedit, sed non duplo, requiritur consensus: 1° Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitae, nisi ius particulare eiusdem Ecclesiae aliud fert; 2° Episcopi eparchialis necnon Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercenti subiectae; 3° Patriarchae datus de consensu Synodi permanentis, si agitur de bonis personae iuridicae Episcopo eparchiali non subiectae, etsi iuris pontificii, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita sunt. § 3. In Ecclesiis patriarchalibus, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam duplo excedit et, si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis agitur, servetur § 2, sed Patriarcha indiget consensu eiusdem Synodi. § 4. In
ceteris casibus requiritur consensus Sedis Apostolicae, si valor bonorum excedit
summam ab ipsa Sede Apostolica statutam vel approbatam et, si de rebus pretiosis
vel ex voto Ecclesiae donatis agitur. 1° consilio Synodi permanentis, si valor bonorum continetur intra summam minimam et summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam et si de bonis Ecclesiae patriarchalis agitur; si vero nonnisi de bonis eparchiae Patriarchae agitur, servandus est can. 1036, § 1, n. 1; 2° consensu Synodi permanentis, si valor bonorum summam maximam a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutam excedit, sed non duplo; 3°
consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si valor bonorum eandem
summam duplo excedit et si de rebus pretiosis vel ex voto Ecclesiae donatis
agitur. § 2. Consilium, consensus aut confirmatio pro non datis habentur, nisi
in eis petendis exprimuntur alienationes iam peractae. Can. 1042 - Cann. 1035 - 1041 servari debent non solum in alienatione, sed etiam in quolibet negotio, quo condicio patrimonialis personae iuridicae peior fieri potest. CAPUT IV DE PIIS VOLUNTATIBUS ET DE PIIS FUNDATIONIBUS Can. 1043 - § 1. Qui ex iure naturae vel canonico libere potest de suis bonis statuere, potest etiam ad pias causas sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa bona relinquere. § 2. In ultimis voluntatibus in bonum Ecclesiae
serventur, si fieri potest, praescripta iuris civilis; si servata non sunt,
heredes moneantur de obligatione, qua tenentur, implendi testatoris voluntatem. Can. 1045 - § 1. Hierarcha omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutor est. § 2. Hoc ex iure Hierarcha vigilare potest ac debet etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, eique ceteri exsecutores perfuncto munere rationem reddere debent. § 3. Clausulae huic Hierarchae iuri contrariae ultimis voluntatibus adiectae pro
non appositis habentur. § 2. Hierarcha debet exigere, ut bona fiduciaria in tuto collocentur, et ad normam can. 1045, § 2 vigilare, ut pia voluntas ad effectum ducatur. § 3. Si agitur de bonis
fiduciariis alicui sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad
instar religiosorum commissis, quae destinata sunt loci vel eparchiae ecclesiis,
christifidelibus, qui ibidem domicilium habent, aut piis causis iuvandis,
Hierarcha, de quo in §§ 1 et 2, est Hierarcha loci. 1° piae fundationes autonomae, scilicet universitates rerum ad opera pietatis, apostolatus aut caritatis spiritualis vel temporalis destinatae et ab auctoritate competenti in personam iuridicam erectae; 2° piae fundationes non autonomae, scilicet bona temporalia alicui personae iuridicae quoquo modo data cum onere in diuturnum tempus, iure particulari determinandum, ex reditibus annuis fines, de quibus in n. 1, persequendi. § 2. Bona temporalia fundationis non autonomae, si concredita sunt
personae iuridicae Episcopo eparchiali subiectae, elapso tempore determinato ad
institutum, de quo in can. 1021, § 1, destinari debent, nisi alia fuit voluntas
fundatoris expresse manifestata; secus eidem personae iuridicae cedunt. § 2. Ut pia fundatio non autonoma a persona iuridica valide acceptari possit, requiritur consensus Hierarchae proprii scripto datus; Hierarcha vero consensum ne det, antequam legitime comperuit personam iuridicam novo oneri suscipiendo et oneribus iam susceptis satisfacere posse; caveat quoque idem Hierarcha, ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis secundum morem propriae Ecclesiae sui iuris. § 3. Iuris
particularis est determinare ceteras condiciones, sine quibus piae fundationes
erigi vel acceptari non possunt. Can. 1050 - Documenti fundationis exemplar
alterum in archivo curiae eparchialis, alterum in archivo personae iuridicae
asservetur. § 2. Liber habeatur et apud
parochum vel rectorem ecclesiae asservetur, in quo singula onera eorumque
impletio et eleemosynae adnotentur. § 2. Si in documento fundationis de re expresse cavetur, Hierarcha ob imminutos reditus onera Divinam Liturgiam celebrandi reducere potest. § 3. Episcopo eparchiali competit potestas reducendi ob deminutionem redituum, dum causa perdurat, ad rationem oblationum in eparchia legitime vigentium numerum celebrationum Divinae Liturgiae, dummodo nemo sit, qui obligatione tenetur et utiliter cogi potest ad oblationum augmentum faciendum. § 4. Episcopo eparchiali etiam competit potestas reducendi onera Divinam Liturgiam celebrandi, quae instituta ecclesiastica gravant, si reditus ad ea, quae ex eisdem tempore acceptationis onerum obtineri potuerunt, consequenda insufficientes evaserunt. § 5. Potestates, de quibus in §§ 3 et 4, habent etiam Superiores generales institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum clericalium iuris pontificii vel patriarchalis. § 6. Potestates, de quibus in §§
3 et 4, Episcopus eparchialis delegare potest tantummodo Episcopo coadiutori,
Episcopo auxiliari, Protosyncello vel Syncellis omni subdelegatione exclusa. Can. 1054 - § 1. Voluntatum christifidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium reductio, moderatio, commutatio, si fundator potestatem hanc Hierarchae expresse concessit, ab eodem Hierarcha insta tantum et necessaria de causa fieri potest. § 2. Si exsecutio onerum impositorum ob imminutos reditus aliave de causa nulla administratorum culpa impossibilis evasit, Hierarcha consultis eis, quorum interest, et consilio competenti atque servata quam optime fundatoris voluntate potest eadem onera aeque imminuere firmo can. 1052. § 3. In
ceteris casibus de re adiri debet Sedes Apostolica vel Patriarcha, qui de
consensu Synodi permanentis agat. DE IUDICIIS IN GENERE Can. 1055 - § 1. Obiectum iudicii eunt: 1° personarum physicarum vel iuridicarum iura persequenda aut vindicanda vel facta iuridica declaranda; 2° delicta, quod spectat ad poenam irrogandam. § 2. In controversiis vero ortis ex
actu potestatis regiminis exsecutivae competens est solummodo auctoritas
superior ad normam cann. 996 -1006. CAPUT I DE FORO COMPETENTI Can. 1058 - Romanus Pontifex a nemine iudicatur. § 2. Haec provocatio tamen ad Romanum Pontificem
interposita non suspendit excepto casu appellationis exercitium potestatis in
iudice qui causam iam cognoscere coepit quique idcirco potest iudicium prosequi
usque ad sententiam definitivam, nisi constat Romanum Pontificem causam ad se
advocavisse. 1° Patriarchas; 2° Episcopos in causis poenalibus; 3° eos, qui supremum tenent civitatis magistratum; 4° alias causae, quas ipse ad suum advocavit iudicium. § 2. Exceptis Episcopis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercentibus ceteri Episcopi in causis contentiosis iudicantur a tribunali a Romano Pontifice designato salvo can. 1066, § 2. § 3. Iudex de actu vel
documento a Romano Pontifice in forma specifica confirmato videre non potest,
nisi illius praecessit mandatum. § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per secreta suffragia eligere debet ad quinquennium ex suo gremio Moderatorem generalem administrationis iustitiae necnon duos Episcopos, qui cum eo praeside constituunt tribunal; si vero unus ex his tribus Episcopis est in causa vel adesse non potest, Patriarcha de consensu Synodi permanentis ei alium Episcopum substituat; item in casu recusationis videat Patriarcha de consensu Synodi permanentis. § 3. Huius tribunalis est iudicare causas contentiosas sive eparchiarum sive Episcoporum, etiam Episcoporum titularium. § 4. Appellatio in his causis fit ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ulteriore appellatione remota salvo can. 1059. § 5. Moderatori generali administrationis iustitiae est ius vigilandi omnibus tribunalibus intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis necnon ius decisionem ferendi in recusatione contra aliquem iudicem tribunalis ordinarii Ecclesiae patriarchalis. Can. 1063 - § 1. Patriarcha erigere debet tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis a tribunali eparchiae Patriarchae distinctum. § 2. Hoc tribunal proprium praesidem, iudices, promotorem iustitiae, defensores vinculi aliosque necessarios administros habeat a Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominatos; praeses, iudices, promotor iustitiae necnon defensores vinculi amoveri non possunt nisi a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, renuntiationem vero ab officio Patriarcha solus acceptare potest. § 3. Hoc tribunal est tribunal appellationis in secundo et in ulterioribus gradibus iudicii ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, pro causis in tribunalibus inferioribus iam definitis; huic tribunali competunt etiam iura tribunalis metropolitani eis in locis territorii Ecclesiae patriarchalis, ubi provinciae erectae non sunt. § 4. Huic tribunali competit iudicare ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, in primo et in ulterioribus gradibus iudicii causas: 1° Exarchorum et delegatorum Patriarchae, qui Episcopi non sunt; 2° personarum physicarum vel iuridicarum Patriarchae immediate subiectarum; 3° institutorum vitae consecratae iuris pontificii; 4° Superioris instituti vitae consecratae iuris pontificii, qui in eodem instituto Superiorem potestate iudiciali praeditum non habet; 5° ex iuris particularis praescripto eidem tribunali
reservatas. § 2. A causis in primo gradu iudicii pertractatis coram
Metropolita aliove Episcopo eparchiali, qui auctoritatem superiorem infra
Romanum Pontificem non habet, fieri debet appellatio ad tribunal ab ipso stabili
modo cum approbatione Sedis Apostolicae designatum firmis cann. 139 et 175. § 2. Si vero
agitur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo
eparchiali repraesentatae, iudicat in primo gradu iudicii tribunal appellationis
firmo can. 1062, § 3. § 2. Hoc tribunal erigi debet, si singuli Episcopi eparchiales tribunal proprium quacumque de causa erigere non possunt; intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis, si casus fert, a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis hoc tribunal erigatur. § 3. In eparchiis, pro quibus tale tribunal erectum est, tribunal eparchiale collegiale valide erigi non potest. § 4. Coetui Episcoporum eparchialium, qui ad tale tribunal consenserunt, vel Episcopo eparchiali ab eodem electo competunt potestates, quas Episcopus eparchialis habet circa suum tribunal; si vero hoc tribunal a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel a Sede Apostolica erectum est, servandae sunt normae ab ipsa Synodo vel Sede Apostolica statutae. § 5. Appellatio ab hoc
tribunali fit intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad tribunal
ordinarium Ecclesiae patriarchalis; in ceteris casibus vero ad tribunal stabili
modo a coetu Episcoporum, de quo in § 4, cum approbatione Sedis Apostolicae vel
ab ipsa Sede Apostolica designatum. § 2. Si idonei iudices aliique administri tribunalium desunt, Episcopi eparchiales curent, ut tribunal commune constituatur. § 3. Episcopi eparchiales, qui ad tribunal commune consenserunt, unum ex se ipsis designare debent, cui circa hoc tribunal competunt potestates, quas Episcopus eparchialis habet circa suum tribunal. § 4.
A sententiis tribunalis communis primi gradus appellatio fit ad tribunal stabili
modo a Sede Apostolica designatum. § 2. Si controversia, institutis
saecularibus exceptis, enascitur inter personas physicas vel iuridicas
diversorum institutorum vitae consecratae aut etiam eiusdem instituti iuris
eparchialis alteriusve, in quo Superiores potestate regiminis praediti non sunt,
aut inter sodalem vel personam iuridicam instituti vitae consecratae et
quamcumque aliam personam physicam vel iuridicam, iudicat in primo gradu iudicii
tribunal eparchiale. Can. 1071 - Quodlibet tribunal ius habet in
auxilium vocandi aliud tribunal cuiuscumque Ecclesiae, ut quosdam actus
processuales peragat exceptis tamen illis actibus, qui decisiones iudicum
implicant. § 2. Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa. § 3. Nisi aliter iure expresse cavetur, actor sequitur forum partis conventae;
si vero pars conventa multiplex forum habet, optio fori actori conceditur. § 2. Is, cuius
neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus commorationis nota sunt,
conveniri potest in foro actoris, dummodo aliud forum legitimum non suppetat. Can. 1077 - § 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi contractus initus est vel impleri debet, nisi partes concorditer aliud tribunal elegerunt. § 2. Si causa versatur circa obligationes, quae ex alio
titulo proveniunt, pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi obligatio
orta est vel est implenda. 1° in causis, quae circa administrationem versantur, coram tribunali loci, ubi administratio gesta est; 2° in causis, quae
respiciunt hereditates vel legata pia, coram tribunali ultimi domicilii vel
quasi-domicilii vel commorationis firmo can. 1075, § 2 illius, de cuius
hereditate vel legato pio agitur, nisi agitur de mera exsecutione legati, quae
videnda est secundum ordinarias competentiae normas. Can. 1081 - Ratione conexionis ab uno eodemque tribunali et in eodem processu cognoscendae sunt causae inter se conexae, nisi iuris praescriptum obstat. Can. 1082 - Ratione praeventionis, si
duo vel plura tribunalia aeque competentia sunt, ei ius est causam cognoscendi,
quod prius partem conventam legitime citavit. § 2. Si vero alterutrum tribunal est alterius tribunal appellationis, conflictus definiendus est a tribunali tertii gradus pro tribunali, in quo actio primo promota est. §
3. A decisionibus in his conflictibus non datur locus appellationi. 1° causae de vinculo sacrae ordinationis; 2° causae de vinculo matrimonii firmis cann. 1372 - 1374; 3° causae poenales de delictis, quae poenam excommunicationis maioris, privationis officii, reductionis ad gradum inferiorem vel depositionis secumferunt; 4° causae determinatae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris. § 2. Ceterae causae tractantur a iudice unico, nisi Episcopus eparchialis certam causam collegio trium iudicum reservat. § 3. In primo gradu iudicii, si
collegium constitui non potest, dum huiusmodi impossibilitas perdurat,
Patriarcha consulta Synodo permanenti permittere potest, ut Episcopus
eparchialis causas iudici unico clerico committat, qui, si fieri potest,
assessorem et auditorem sibi asciscat; idem permittere potest Metropolita, qui
Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, vel etiam Metropolita Ecclesiae
patriarchalis extra fines territorii eiusdem Ecclesiae constitutus, uterque
consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus; in
ceteris casibus adeatur Sedes Apostolica. 1° de reiectione petitionis actionis reconventionalis vel causae incidentis; 2° de definitione recursus adversus decretum praesidis; 3° de sententia, etsi interlocutoria, necnon de decretis, quae vim sententiae definitivae habent. § 2. Ceteros actus processuales ponens peragat, nisi collegium aliquos, non quidem ad validitatem, sibi reservavit. § 3. Si causa in primo gradu iudicii collegialiter cognita est, etiam in gradu appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri debet; ei vero a iudice unico, etiam in gradu appellationis a iudice unico definienda est excepto casu, de quo in can. 1084, § 3. CAPUT II DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM Art. I Can. 1086 - § 1. Episcopus eparchialis tenetur Vicarium iudicialem constituere cum potestate iudiciali ordinaria a Protosyncello distinctum, nisi parvitas eparchiae aut paucitas causarum aliud suadet. § 2. Vicarius iudicialis unum constituit tribunal cum Episcopo eparchiali, sed non potest iudicare causas, quas Episcopus eparchialis sibi reservavit. § 3. Vicario iudiciali dari possunt adiutores, quibus nomen est Vicariorum iudicialium adiunctorum. § 4. Tum Vicarius iudicialis tum Vicarii iudiciales adiuncti esse debent sacerdotes integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati, annos nati non minus triginta. Can. 1087 - § 1. In eparchia nominentur ab Episcopo eparchiali iudices eparchiales, qui sint clerici. § 2. Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus permittere potest, ut etiam alii christifideles iudices nominentur, ex quibus suadente necessitate unus assumi potest ad collegium efformandum; in ceteris casibus hac in re adeatur Sedes Apostolica. § 3. Iudices sint integrae famae, in iure canonico doctores vel
saltem licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati. § 2. Si tempus determinatum sede eparchiali vacante elapsum est, ii amoveri non possunt, sed in officio perdurant, donec novus Episcopus eparchialis in re providerit. § 3. Si Vicarius
iudicialis ab Administratore eparchiae nominatur, adveniente novo Episcopo
eparchiali indiget confirmatione. § 2. Iudices semeI designatos ne subroget Vicarius iudicialis nisi
gravissima de causa in decreto ad validitatem exprimenda. § 2. Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus eiusdem tribunalis ponentem designare, nisi ipse vult hoc munus implere. § 3. Idem praeses potest ponenti alium iusta de causa substituere. § 4. Ponens in conventu iudicum de causa refert et sententiam
scripto redigit. § 2. Episcopus eparchialis potest ad officium auditoris admittere christifideles, qui bonis moribus, prudentia et doctrina praestant. § 3.
Auditoris est secundum iudicis mandatum probationes tantum colligere easque
collectas iudici tradere; potest autem, nisi iudicis mandatum obstat, interim
decidere, quae et quomodo probationes colligendae sint, si forte de hac re
quaestio oritur, dum ipse officium suum exercet. Art. II Can. 1094 - Ad causas contentiosas, in quibus bonum publicum in discrimen
vocari potest, et ad causas poenales constituatur in eparchia promotor
iustitiae, qui obligatione tenetur providendi bono publico. § 2. Si
in praecedenti gradu iudicii intervenit promotor iustitiae, in ulteriore gradu
huius interventus praesumitur necessarius. Can. 1098 - Nisi aliter iure communi expresse cavetur: 1° quoties lex praecipit, ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam promotor iustitiae et defensor vinculi, si iudicio intersunt, audiendi sunt; 2° quoties
instantia partis requiritur, ut iudex aliquid decernere possit, instantia
promotoris iustitiae vel defensoris vinculi, qui iudicio intersunt, eandem vim
habet. § 2. Promotor iustitiae et
defensor vinculi sint christifideles integrae famae, in iure canonico doctores
vel saltem licentiati ac prudentia et iustitiae zelo probati. § 2. Promotor iustitiae et
defensor vinculi constitui possunt ad universitatem causarum vel ad singulas
causas; possunt vero ab Episcopo eparchiali iusta de causa amoveri. § 2. Acta, quae notarii conficiunt, publicam fidem faciunt Art. III Can. 1102 - § 1. Iudices aliique administri tribunalium assumi possunt ex qualibet eparchia vel instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum propriae vel etiam alterius Ecclesiae sui iuris de consensu vero scripto dato proprii Episcopi eparchialis vel Superioris maioris. § 2. Iudex delegatus, nisi aliud fert delegationis mandatum, uti potest auxilio administrorum intra territorium mandantis degentium. CAPUT III DE OBLIGATIONIBUS IUDICUM ET ALIORUM ADMINISTRORUM TRIBUNALIUM
Can. 1103 - § 1. Christifideles omnes, in primis autem Episcopi, sedulo annitantur, ut salva iustitia lites in populo Dei, quatenus fieri potest, vitentur vel pacifice quam primum componantur. § 2. Iudex in limine litis et etiam quolibet alio momento, quoties spem boni exitus perspicit, partes hortari et adiuvare ne omittat, ut de aequa controversiae solutione quaerenda communi consilio curent, viasque ad hoc propositum assequendum idoneas ipsis indicet gravibus quoque hominibus ad mediationem adhibitis. § 3. Si vero circa bonum
privatum partium causa versatur, dispiciat iudex, num transactione vel per
compromissum in arbitros controversia finem habere utiliter possit. § 2. Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio ad
normam canonum facta est ab eo, cuius interest, vel a promotore iustitiae. § 2. In eisdem adiunctis ab officio suo
abstinere debent promotor iustitiae, defensor vinculi, assessor et auditor. § 2. Si Episcopus eparchialis est iudex et contra eum recusatio opponitur, abstineat a iudicando. § 3. Si
recusatio opponitur contra ceteros tribunalis administros, de hac exceptione
videat praeses in tribunali collegiali vel iudex, si unicus est. § 2. Actus positi a iudice, antequam recusatur, validi sunt; qui autem
positi sunt post propositam recusationem, rescindi debent, si pars petit, intra
decem dies ab admissa recusatione computandos; post admissam recusationem
invalidi sunt. § 2.
Potest autem praeterea iudex partium neglegentiam in probationibus afferendis
vel in exceptionibus opponendis supplere, quoties id necessarium censet ad
vitandam graviter iniustam sententiam firmo can. 1283. § 2. Tenentur etiam semper et erga omnes ad secretum servandum de discussione, quae inter iudices in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis; ad hoc secretum tenentur etiam alii omnes, ad quos notitia de re quoquo modo pervenit. § 3. Immo, quoties natura
causae vel probationum talis est, ut ex actorum vel probationum evulgatione
aliorum fama periclitetur vel praebeatur ansa dissidiis aut scandalum aliudve
huius generis incommodum oriatur, iudex potest testes, peritos, partes earumque
advocatos vel procuratores iureiurando obligare ad secretum servandum. § 2. Eisdem poenis puniri possunt etiam ceteri administri tribunalis
et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerunt; quos omnes etiam iudex punire
potest. CAPUT IV DE ORDINE COGNITIONUM Can. 1117 - Causae cognoscendae sunt eo ordine, quo fuerunt propositae et in albo inscriptae, nisi ex eis aliqua celerem prae ceteris expeditionem exigit, quod quidem speciali decreto rationibus suffulto statuendum est. Can. 1118 - § 1. Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest, in quolibet statu vel gradu iudicii excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari. § 2. Exceptiones dilatoriae vero eae praesertim, quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae sunt ante litis contestationem, nisi lite iam contestata emerserunt, et quam primum definiendae. Can. 1119 - § 1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam, hac de re ipae iudex videre debet. § 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiat, eius decisio non admittit appellationem, sed impugnari potest per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii. § 3. Si vero
iudex se incompetentem declarat, pars, quae se gravatam censet, potest intra
quindecim dies utiles provocare ad tribunal appellationis. § 2. Aliae exceptiones peremptoriae proponantur in litis contestatione et suo
tempore tractandae sunt secundum normas circa quaestiones incidentes. § 2. Actiones reconventionales
autem cognoscantur simul cum actione principali, hoc est pari gradu iudicii cum
ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium est aut iudex id opportunius
existimat. CAPUT V DE IUDICII TERMINIS, DILATIONIBUS ET LOCO Can. 1124 - § 1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari non possunt neque valide nisi petentibus partibus coartari. § 2. Ceteri autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice auditis vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus consentientibus valide coartari. § 3. Caveat tamen iudex, ne iudicium nimis diuturnum fiat ex
prorogatione. Can. 1128 - § 1. Iudex ex territorio suo vi expulsus vel a potestate iudiciali ibi exercenda impeditus potest extra territorium potestatem suam exercere et sententiam ferre certiore tamen hac de re facto loci Episcopo eparchiali. § 2. Praeterea iudex
iusta de causa et auditis partibus potest ad probationes acquirendas etiam extra
proprium territorium se conferre de licentia tamen Episcopi eparchialis loci
adeundi et in sede ab ipso designata. CAPUT VI DE PERSONIS IN AULAM ADMlTTENDIS ET DE MODO Can. 1129 - § 1. Nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris expresse cavetur, dum causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo assint in aula, quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse statuit. § 2. Omnes
iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali debitae graviter
defuerunt, iudex potest monitione in cassum facta congruis poenis punire,
advocatos praeterea et procuratores etiam a munere apud tribunalia ecclesiastica
exercendo suspendere. § 2. Singula folia actorum
numerentur et authenticitatis signo muniantur. Can. 1133 - § 1. Iudicio expleto documenta, quae in privatorum dominio sunt, restitui debent retento tamen eorum exemplari. § 2. Cancellarius et notarii sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita. § 3.
Anonymae epistulae destrui debent neque de eis mentio fiat in actis; eodem modo
destrui debent quaelibet alia scripta et epistulae subscriptae, quae nihil ad
causae meritum conferunt vel sunt certo calumniosae. CAPUT VII DE ACTORE ET DE PARTE CONVENTA
Can. 1134 - Quilibet sive baptizatus sive non baptizatus potest in iudicio agere; pars autem legitime conventa respondere debet. Can: 1135 - Etsi actor vel
pars conventa procuratorem vel advocatum constituit, semper tamen tenetur in
iudicio ipse adesse ad praescriptum iuris vel iudicis. § 2. Si iudex existimat eorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum aut hos non satis tueri posse ipsorum iura, tunc stent in iudicio per tutorem vel curatorem a iudice constitutum. § 3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus conexis, si minores usum rationis assecuti sunt, agere et respondere possunt sine parentum vel tutoris consensu et quidem per se ipsi, si aetatem quattuordecim annorum expleverunt; secus per tutorem a iudice constitutum. § 4. Bonis interdicti et ii, qui minus firmae mentis sunt, stare in
iudicio per se ipsi possunt tantummodo, ut de propriis delictis respondeant aut
ad praescriptum iudicis; in ceteris agere et respondere debent per suum
curatorem. § 2. Quoties in periculo versantur bona, ad quae alienanda alicuius consensus vel consilium vel licentia requiritur, idem consensus vel consilium vel licentia requiritur etiam ad litem incohandam vel contestandam. § 3. In casu vero defectus vel neglegentiae repraesentantis potest ipse Hierarcha per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum iuridicarum, quae sub eius potestate sunt. CAPUT VIII DE PROCURATORIBUS AD LITES ET DE ADVOCATIS Can. 1139 - § 1. Pare libere potest procuratorem et advocatum sibi constituere, sed potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimavit. § 2. In iudicio poenali vero accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum semper habere debet advocatum. § 3. In iudicio contentioso, si agitur de minoribus aut de
causa, in qua bonum publicum in discrimen vocatur, exceptis autem causis
matrimonialibus, iudex parti carenti advocatum ex officio constituat. § 2. Si vero iusta de causa plures procuratores ab eadem parte constituuntur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni. § 3. Advocati autem plures simul constitui possunt. Can. 1141 - Procurator et advocatus debent esse aetate
maiores et bonae famae; advocatus debet praeterea esse catholicus, nisi
auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, aliud permittit, et doctor in
iure canonico vel alioquin vere peritus et ab eadem auctoritate approbatus. § 2. Ad iuris tamen exstinctionem
impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato,
praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem qualibet vi caret,
si intra terminum peremptorium a iudice statuendum procurator mandatum non
exhibet. § 2. Lata sententia definitiva ius et
obligatio appellandi, ei mandans non renuit, procuratori manet. Can. 1146 - § 1. Procurator et advocatus vetantur emere litem aut sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci; quae si fecerunt, nulla est pactio et a iudice possunt poena pecuniaria puniri; advocatus praeterea ab officio suspendi, vel etiam, si recidivus est, ab auctoritate, cui tribunal immediate subiectum est, destitui et ex albo advocatorum expungi potest. § 2. Eodem modo puniri possunt procuratores
et advocati, qui a competentibus tribunalibus causas in fraudem legis
subtrahunt, ut ab aliis favorabilius definiantur. CAPUT IX DE ACTIONIBUS ET DE EXCEPTIONIBUS Can. 1149 - Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliter expresse
cautum est, sed etiam exceptione, quae semper competit et est sua natura
perpetua. § 2. Actio poenalis praescriptione exstinguitur triennio, nisi agitur: 1° de delictis Sedi Apostolicae reservatis; 2° de actione ob delicta, de quibus in cann. 1450 et 1453, quae praescriptione exstinguitur quinquennio; 3° de delictis, quae non sunt iure communi punita, si iure particulari alius terminus praescriptionis statutus est. § 3. Praescriptio
decurrit ex die, quo delictum patratum est, vel, si delictum est permanens vel
habituale, ex die, quo cessavit. § 2. Idem valet servatie servandis, si poena per decretum extra iudicium irrogata est. Can. 1154 - Actione poenali praescriptione exstincta: 1° non est hoc ipso exstincta actio contentiosa forte ex delicto orta ad damna reparanda; 2° si bonum publicum requirit, Hierarcha remediis opportunis
administrativis non exclusa suspensione ab exercitio ministerii sacri vel
amotione ab officio uti potest. § 2.
Reconventio reconventionis non admittitur. § 2. In
similibus rerum adiunctis obtineri potest, ut exercitium iuris alicui
inhibeatur. § 2. Sequestratio extendi potest etiam
ad res debitoris, quae quolibet titulo apud alias personas reperiuntur, et ad
debitoris credita. § 2. Facta a parte vel a promotore iustitiae petitione ad obtinendum
hoc decretum iudex audita altera parte rem expeditissime definiat, numquam autem
ultra decem dies; quibus inutiliter transactis aut petitione reiecta patet
recursus ad auctoritatem, cui tribunal immediate subiectum est, dummodo ipsa ne
sit iudex, vel, si quis mavult, ad iudicem appellationis, qui item rem
expeditissime definiat. CAPUT X DE MODIS EVITANDI IUDICIA Art. I Can. 1164 - In transactione servetur ius civile loci, ubi transactio initur. § 2. Sed si quaestio fit de bonis temporalibus
ecclesiasticis, transartio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulat,
sollemnibus iure statutis de alienatione bonorum ecclesiasticorum. Art. II Can. 1168 - § 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire, ut ea ab arbitris dirimatur. § 2. Idem scripto convenire possunt, qui
contractum inter se ineunt vel inierunt, quod attinet ad controversias ex eo
contractu forte orituras. § 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designantur, debet saltem eorum
numerus determinari et simul ratio statui, qua nominandi et substituendi sunt. 1° servatae non sunt normae statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem excedunt; 2° scripto non est factum; 3° procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit aut violata sunt praescripta cann. 1169 vel 1170; 4° controversia non est vel orta
vel ex certo contractu oritura ad normam can. 1168, § 2. 1° minores; 2° poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis vel depositionis puniti; 3° sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum sine licentia Superioris. Can. 1173 - Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptat. Can. 1174 - § 1. Si arbitri non sunt in compromisso designati vel si sufficiendi sunt et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiunt de omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali, quod competens est ad causam in primo gradu iudicii definiendam, committere, nisi partes aliter convenerunt; tribunal auditis ceteris partibus decreto provideat. § 2. Eadem norma servanda est, si qua pars
aliusve neglegit arbitrum designare, dummodo tamen pars, quae tribunal adiit,
viginti saltem ante dies suos arbitros, si forte debuit, designaverit. § 2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem procedendi libere seligunt; haec autem simplex sit et termini sint breves aequitate servata et ratione habita legis processualis. §
3. Arbitri quavis potestate coercitiva carent; necessitate exigente adire debent
tribunal competens ad causam cognoscendam. § 2. Si vero quaestio praeiudicialis oritur, de qua
compromitti in arbitros non potest, arbitri debent suspendere processum, donec
de illa quaestione partes a iudice obtinuerint et arbitris notificaverint
sententiam, quae transiit in rem iudicatam, vel, si quaestio est de statu
personarum, sententiam, quae exsecutioni mandari potest. Can. 1179 - § 1. Sententia arbitralis ad maiorem numerum suffragiorum fertur. § 2. Si res patitur, sententia arbitralis
ab ipsis arbitris redigatur ad modum sententiae iudicialis et a singulis
arbitris subscribatur; ad eiusdem autem validitatem requiritur et sufficit, ut
maior eorum numerus eidem subscribat. § 2. Suadetur, ut arbitri gratuitam operam
praestent, secus de remuneratione in ipso compromisso provideatur. § 2. Si Vicarius iudicialis hoc decretum ferre recusat, pars, cuius interest, recurrere potest ad tribunal appellationis, a quo quaestio expeditissime definienda est; si vero Vicarius iudicialis continuum mensem silet, eadem pars instare potest, ut ipse munere suo fungatur; si vero nihilominus silet, elapsis quinque diebus pars potest recursum ad tribunal appellationis interponere, quod item quaestionem expeditissime definiat. § 3. Si certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse ob neglecta praescripta ad validitatem compromissi statuta, Vicarius iudicialis nullitatem declaret ac partibus quam primum notificet omni recursu adversus hanc declarationem remoto. § 4. Sententia arbitralis transit in rem iudicatam statim
ac decretum confirmationis latum est firmo can. 1182. § 2. Sententia arbitralis, a qua appellatio admittitur,
transit in rem iudicatam ad normam can. 1322. Can. 1184 - § 1. Exsecutio sententiae arbitralis fieri potest in eisdem casibus, in quibus admittitur exsecutio sententiae iudicialis. § 2. Sententiam arbitralem exsecutioni mandare debet per se vel per alium
Episcopus eparchialis eparchiae, ubi lata est, nisi partes alium exsecutorem
designaverunt. DE IUDICIO CONTENTIOSO CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO Art. I Can. 1185 - Qui aliquem convenire vult, debet libellum litis introductorium
competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponitur et
ministerium iudicis expostulatur. § 2. In utroque tamen casu iudex notarium
iubeat scripto actum redigere, qui coram actore legendus et ab eo approbandus
est quique locum tenet libelli litis introductorii ab actore scripti ad omnes
iuris effectus. 1° exprimere, coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur; 2° indicare, quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda ea, quae asseruntur; 3° subscribi ab actore vel eius procuratore appositis die, mense et anno necnon loco, ubi actor vel eius procurator habitant aut residere se dixerunt actorum recipiendorum gratia; 4° indicare domicilium vel quasi-domicilium partis conventas. Can. 1188 - § 1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam vidit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse, debet suo decreto quam primum libellum litis introductorium aut admittere aut reicere. § 2. Libellus litis introductorius reici potest tantum, si: 1° iudex vel tribunal incompetens est; 2° sine dubio constat actori deesse legitimam personam standi in iudicio; 3° non servatus est can. 1187, nn. 1 - 3; 4° certo patet ex ipso libello litis introductorio petitionem quolibet carere fundamento neque fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat. § 3. Si libellus litis introductorius reiectus est ob vitia, quae emendari possunt, actor libellum emendatum potest eidem iudici denuo exhibere. § 4. Adversus libelli litis introductorii
reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum
rationibus suffultum interponere ad tribunal appellationis vel, si libellus
reiectus est a praeside, ad collegium; quaestio autem reiectionis expeditissime
definienda est. Art. II Can. 1190 - § 1. In decreto, quo actoris libellus litis introductorius admittitur, debet iudex vel praeses tribunalis ceteras partes in iudicium vocare seu citare ad litem contestandam statuens, utrum eae scripto respondere debeant an coram ipso se sistere ad dubia concordanda; si vero ex responsionibus scripto datis perspicit necessitatem partes convocandi, id potest novo decreto statuere. § 2. Si libellus litis introductorius pro admisso habetur ad normam can. 1189, decretum citationis in iudicium fieri debet intra viginti dies a facta instantia, de qua in eo canone, computandos. § 3. Si vero partes de facto coram iudice se sistunt ad causam agendam, non requiritur citatio, sed notarius indicet in actis partes iudicio affuisse. Can. 1191 - § 1. Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae intimari et simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri. § 2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex gravi de causa censet libellum notificandum non esse parti, antequam haec deposuit in iudicio. § 3. Si actio instituitur adversus
eum, qui non habet liberum exercitium suorum iurium vel liberam administrationem
rerum, de quibus disceptatur, citatio intimanda est ei, per quem ille in iudicio
stare debet ad normam iuris. § 2. De facto intimationis vel notificationis et de eius modo constare debet in actis. § 3. Pars conventa, quae citationem recipere recusat
vel quae impedit, ne citatio ad se perveniat, legitime citata habeatur. 1° res desinit esse integra; 2° causa fit propria illius iudicis aut tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio instituta est; 3° in iudice delegato firma redditur potestas delegata ita, ut non amittatur resoluto iure delegantis; 4° interrumpitur praescriptio, nisi aliter cautum est; 5° litis instantiae initium fit et ideo statim locum habet principium secundum quod lite pendente nihil innovetur. Art. III Can. 1195 - § 1. Litis contestatio habetur, cum per iudicis decretum controversiae obiectum ex partium petitionibus et responsionibus desumptum definitur. § 2. Partium petitiones responsionesque praeterquam in libello litis introductorio possunt vel in responsione ad citationem exprimi vel in declarationibus ore coram iudice factis; in causis autem difficilioribus partes convocandae sunt a iudice ad dubium vel dubia concordanda, quibus in sententia respondendum sit. § 3. Decretum iudicis partibus intimandum est; quae nisi iam
consenserunt, possunt intra decem dies ad eundem iudicem recurrere, ut decretum
mutetur; res autem expeditissime decreto eiusdem iudicis definienda est. Art. IV Can. 1199 - Si pars moritur aut statum mutat aut ceseat ab officio, cuius ratione agit: 1° causa nondum conclusa litis instantia suspenditur, donec heres defuncti aut successor aut is, cuius interest, litis instantiam resumpserit; 2°
causa conclusa iudex procedere debet ad ulteriora citato procuratore, si adest,
secus defuncti herede vel successore. § 2. Alium autem tutorem vel curatorem iudex quam primum
constituat; procuratorem vero ad litem vel advocatum constituere potest, si pars
neglexit intra brevem terminum ab ipso iudice statutum. § 2. Tutores et administratores personarum iuridicarum, ut renuntiare possint litis instantiae, egent consilio vel consensu eorum, quorum concursus requiritur ad ponendos actus, qui ordinariae administrationis fines excedunt. § 3. Renuntiatio ut valeat,
peragenda est scripto eademque a parte vel ab eius procuratore speciali tamen
mandato munito debet subscribi, cum altera parte communicari, ab eaque acceptari
vel non impugnari et ab iudice admitti. Art. V Can. 1207 - § 1. Onus probandi incumbit ei, qui asserit. § 2. Non indigent probatione: 1° quae ab ipso iure praesumuntur; 2° facta ab uno ex contendentibus
asserta et ab altero admissa, nisi iure vel a iudice probatio nihilominus
exigitur. § 2. Si pars instat, ut
probatio a iudice reiecta admittatur, ipse iudex rem expeditissime definiat. 1° De partium declarationibus Can. 1211 - Iudex ad veritatem aptius eruendam partes interrogare semper
potest, immo debet ad instantiam partis vel ad probandum factum, quod publice
interest extra dubium poni. § 2. Si vero
respondere recusavit, iudicis est aestimare, quid ad factorum probationem exinde
erui possit. Can. 1214 - Partes, promotor iustitiae et defensor vinculi possunt
iudici exhibere articulos, super quibus pars interrogetur. § 2. In causis autem, quae ad bonum publicum spectant, confessio iudicialis et ceterae declarationes partium vim probandi habere possunt a iudice aestimandam una cum ceteris causae adiunctis, sed vis plenae probationis eis tribui non potest, nisi alia accedunt elementa, quae eas omnino corroborant. Can. 1218 -
Circa confessionem extraiudicialem in iudicium deductam iudicis est perpensis
omnibus adiunctis aestimare, quanti facienda sit. 2° De probatione per documenta Can. 1220 - In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum
publica tum privata. § 2. Documenta publica civilia ea sunt, quae secundum ius civile talia censentur. § 3. Cetera documenta sunt privata. § 2. Si vero aliqua saltem documenti pars describi potest et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest, ut eadem producatur. 3° De testibus et de testimoniis Can. 1228 - Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur sub iudicis
moderatione. § 2. Firmo can. 1231 ab obligatione respondendi eximuntur: 1° clerici, quod attinet ad ea, quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique, qui secretum servare etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia secreto obnoxia; 2° qui ex testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus infamiam, periculosas vegationes aliave mala gravia obventura timent. a) Qui testes esse possunt Can. 1230 - Omnes possunt esse testes, nisi iure expresse repelluntur vel in
totum vel ex parte. § 2. Incapaces ad testimonium ferendum habentur: 1° qui partes sunt in causa aut partium nomine in iudicio consistunt, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique, qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt; 2° sacerdotes, quod attinet ad ea omnia, quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi paenitens eorum manifestationem petiit; immo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis sacramentalis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt. b) De inducendis et excludendis testibus Can. 1232 - Pars, quae testem induxit, potest eius interrogationi renuntiare; sed pars adversa postulare potest, ut nihilominus testis interrogetur. Can. 1233 - § 1. Si probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur. § 2. Exhibeantur intra terminum a iudice praestitutum articuli
argumentorum, super quibus petitur testium interrogatio; alioquin petitio
censeatur deserta. c) De interrogatione testium Can. 1239 - § 1. Testes interrogandi sunt in sede tribunalis, nisi aliud iudici videtur. § 2. Episcopi et ii, qui suae civitatis iure simili favore gaudent, audiantur in loco ab ipsis selecto. § 3. Iudex decernat, ubi audiendi
sint ii, quibus propter distantiam, morbum aliudve impedimentum impossibile vel
difficile est sedem tribunalis adire, firmis cann. 1071 et 1128. Can. 1241 - § 1. Testes seorsum singuli interrogandi sunt. § 2. Si testes inter se aut cum parte in re gravi dissentiunt, iudex discrepantes inter se conferre potest remotis, quatenus fieri potest, dissidiis et scandalo. Can. 1242 - Interrogatio testis fit a iudice vel
ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius; quare partes vel
promotor iustitiae vel defensor vinculi vel advocati, qui interrogationi
intersunt, si alias interrogationes testi faciendas habent, has non testi, sed
iudici vel eius locum tenenti proponant, ut eas ipse deferat, nisi aliter iure
particulari cavetur. § 2. Iudex testi deferat iusiurandum secundum can. 1213; si
vero testis renuit illud emittere, iniuratus audiatur. § 2.
Si vero ea, quae testificanda sunt, ita a memoria sunt remota, ut, nisi antea
recoluntur, certo affirmari non possint, potest iudex nonnulla testem
praemonere, si id sine periculo fieri posse censet. § 2. Admitti potest usus inventorum technicorum, quibus voces
reproducuntur, dummodo deinde responsiones scripto consignentur et
subscribantur, si fieri potest, ab iis, qui responsiones dederunt. § 2. Denique actui subscribere
debent testis, iudex et notarius. d) De testimoniorum fide Can. 1253 - In aestimandis testimoniis iudex requisitis, si opus est, testimonialibus litteris consideret: 1° quae condicio sit personae quaeve honestas; 2° utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama aut de auditu ab aliis; 3° utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat an varius, incertus vel vacillans; 4° utrum testimonii contestes habeat aliisve probationis elementis
confirmetur necne. 4° De peritis Can. 1255 - Peritorum opera utendum est, quoties ex iuris vel iudicis
praescripto eorum examen et votum praeceptis artis vel scientiae innixum
requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam
dignoscendam. Can. 1257 -
Eisdem de causis ac testis etiam periti excluduntur aut recusari possunt. § 2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia, quibus egere potest ad suum munus exsequendum. § 3. Iudex ipso perito audito tempus determinet,
intra quod examen perficiendum est et relatio danda. § 2. Periti debent indicare perspicue, quibus documentis vel aliis idoneis modis certiores facti sint de personarum vel rerum vel locorum identitate, qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus prae aliis argumentis suae conclusiones nitantur. § 3. Peritus vocari potest a iudice, ut
explicationes, quae ulterius necessariae videntur, suppeditet. § 2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet, quibus argumentis motus peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit. Can. 1261 - Peritis solvendae sunt expensae et
remuneratio a iudice ex bono et aequo determinandae servato iure particulari. § 2. Periti privati, si iudex admittit, possunt acta causae, quatenus opus est,
inspicere, exsecutioni peritiae interesse, semper autem possunt suam relationem
exhibere. 5° De accessu et de recognitione iudiciali Can. 1263 - Si ad definitionem causae iudex opportunum duxit ad aliquem locum
accedere vel aliquam rem inspicere, decreto id praestituat, quo ea, quae in
accessu vel in recognitione iudiciali praestanda sunt, auditis partibus summatim
describat. 6° De praesumptionibus Can. 1265 - Praesumptiones, quae ab ipso iure non statuuntur, iudex, ut ad
iustam sententiam deveniat, conicere potest, dummodo hoc fiat ex facto certo et
determinato, quod cum obiecto controversiae cohaeret. Art. VI Can. 1267 - Causa incidens habetur, quoties incepta litis instantia quaestio
proponitur, quae, etsi libello litis introductorio non continetur expresse,
nihilominus ita ad causam pertinet, ut solvi plerumque debeat ante quaestionem
principalem. § 2. Cum vero indicat quaestionem incidentem non esse solvendam ante
sententiam definitivam, decernat, ut eiusdem ratio habeatur, cum causa
principalis definietur. § 2. Si vero solvi debet per decretum, tribunal potest rem committere
auditori vel praesidi. 1° De partibus non comparentibus Can. 1272 - § 1. Si pare conventa citata non comparuit nec idoneam absentiae excusationem attulit aut non respondit ad normam can. 1190, § 1, iudex eam decreto a iudicio absentem declaret et decernat, ut causa servatis servandis usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem procedat. § 2. Antequam hoc
decretum fertur, debet etiam per novam citationem, si opus est, constare
citationem legitime factam ad partem conventam tempore utili pervenisse. § 2. Etsi pars conventa non comparuit aut responsum
non dedit ante causae definitionem, impugnationibus uti potest adversus
sententiam; si vero probat se legitimo impedimento fuisse detentam, quod sine
sua culpa antea demonstrare non potuit, querela nullitatis uti potest. 1° iudex eum citet iterum; 2° si actor novae citationi non paruit, praesumitur litis instantiae renuntiavisse; 3° si vero postea in processu intervenire vult, servetur can. 1273. Can. 1275 - § 1. Pars absens a iudicio, quae iustum impedimentum non probavit, tenetur obligatione solvendi expensas iudiciales, quae ob ipsius absentiam factae sunt, necnon, si opus est, indemnitatem alteri parti praestandi. § 2. Si et actor et pars conventa fuerunt absentes a iudicio, uterque per se ipse respondet, ut integrae expensae iudiciales solvantur. 2° De interventu tertii in causa Can. 1276 - § 1. Is, cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in quolibet gradu iudicii sive ut pars, quae proprium ius defendit, sive accessorie ad aliquam partem adiuvandam. § 2. Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo breviter suum ius interveniendi demonstret. § 3. Qui intervenit in causa, admittendus est in eo
statu iudicii, in quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio
termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum probatoriam
pervenit. 3° De attentatis lite pendente Can. 1278 - Attentatum est actus, quo, lite pendente, ab una parte adversus
alteram vel a iudice adversus alterutram vel utramque aliquid innovatur in
praeiudicium partis et ea dissentiente sive circa materiam iudicii sive circa
iura processualia, nisi ipso iure innovatio admittitur. Art. VII Can. 1281 - § 1. Acquisitis probationibus iudex decreto partibus et earum advocatis permittere debet sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis cancellariam inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus dari potest actorum exemplar; in causis vero, quae ad bonum publicum spectant, iudex ad gravissima pericula evitanda aliquod actum nemini manifestandum esse decernere potest, cauto tamen, ut ius defensionis semper integrum maneat. § 2.
Ad probationes complendas partes possunt alias iudici proponere; quibus, si
iudex necessarium duxit, acquisitis iterum est locus decreto, de quo in § 1. § 2. Haec conclusio habetur, quoties aut partes declaraverunt se nihil aliud adducendum habere aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum est aut iudex declaravit se causam satis instructam habere. § 3. De peracta conclusione in causa, quocumque
modo ea accidit, iudex decretum ferat. 1° in causis, in quibus agitur de solo bono privato partium, si omnes partes consentiunt; 2° in ceteris causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio itemque quodlibet fraudis vel subornationis periculum removeatur; 3° in omnibus causis, quoties veri simile est, nisi probatio nova admittitur, sententiam iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 1 - 3. § 2. Potest autem iudex iubere vel admittere, ut exhibeatur documentum, quod forte antea sine culpa eius, cuius interest, exhiberi non potuit. § 3. Novae probationes publicentur servato can. 1281, § 1. § 2. Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimuntur, praevia iudicis licentia requiritur salva secreti obligatione, si qua est. § 3. Circa
extensionem defensionum, numerum exemplarium aliaque huiusmodi adiuncta
serventur statuta tribunalis. § 2. Hoc ius partibus semel tantum est, nisi iudici gravi de causa iterum videtur esse concedendum; tunc autem concessio uni parti facta alteri quoque data censeatur. § 3. Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent
iterum replicandi partium responsionibus. § 2. Si causae
discussio scripto facta est, iudex potest statuere, ut moderata disputatio fiat
ore pro tribunali sedente ad quaestiones nonnullas illustrandas. Art. VIII Can. 1290 - Causa iudiciali modo pertractata, si est principalis, definitur a
iudice per sententiam definitivam; si est incidens, per sententiam
interlocutoriam firmo can. 1269, § 1. § 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis. § 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia firmis praescriptis legis de quarundam probationum efficacia. § 4. Iudex, qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non
constare de iure actoris et partem conventam absolutam dimittat, nisi agitur de
causa favore iuris fruente, quo in casu pro eadem pronuntiandum est. § 2. Assignato conventui die singuli iudices scripto, sed reticito nomine afferant conclusiones suas in merito causae et rationes tam in iure quam in facto, quibus ad conclusionem suam venerunt; quae conclusiones cum notula de earum authenticitate ab omnibus iudicibus subscripta actis causae adiungantur secreto servandae firma § 4. § 3. Prolatis ex ordine singulorum iudicum conclusionibus secundum praecedentiam, ita tamen, ut semper a causae ponente initium fiat, habeatur discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur, quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae. § 4. In discussione autem unicuique licet a pristina sua conclusione recedere; iudex vero, qui ad decisionem aliorum accedere noluit, exigere potest, ut, si fit appellatio, conclusiones omnium iudicum reticitis nominibus ad tribunal superius mittantur. § 5. Si vero indices in prima discussione ad
sententiam devenire aut nolunt aut non possunt, differri potest decisio ad novum
conventum non tamen ultra hebdomadam, nisi ad normam can. 1283 complenda est
causae instructio. § 2. In tribunali collegiali sententia redigenda est desumendo motiva ex eis, quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi a maiore numero iudicum definita sunt motiva praeferenda; sententia deinde singulorum iudicum approbationi subicienda est. §
3. Sententia edenda est non ultra mensem computandum a die, quo causa definita
est, nisi in tribunali collegiali iudices gravi ex ratione longius tempus
praestituerunt. 1° definire controversiam coram tribunali agitatam data singulis dubiis congrua responsione; 2° definire, quae sint partium obligationes ex iudicio ortae et quomodo implendae sint; 3° exponere rationes seu motiva tam in iure quam in facto, quibus pars dispositiva sententiae innititur; 4° statuere de expensis iudicialibus. § 2. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus et formula dubiorum. § 3. Haec subsequatur pars dispositiva sententiae praemissis rationibus, quibus innititur. § 4. Claudatur cum indicatione loci et diei, in quibus lata est, et cum
subscriptione iudicis vel, si de tribunali collegiali agitur, omnium iudicum et
notarii. Can. 1297 - Sententia quam primum
intimetur indicatis terminis, intra quos appellatio a sententia interponi
potest, neque ante intimationem vini ullam habet, etsi pars dispositiva
sententiae iudice permittente partibus notificata est. § 2. Si qua pars refragatur, quaestio
incidens decreto definiatur. Art. IX 1° De querela nullitatis contra sententiam Can. 1302 - Si agitur de causa, quae privatorum solummodo interest, nullitas
actuum iudicialium iure statuta, quae, cum esset nota parti querelam nullitatis
proponenti, non est ante sententiam iudici denuntiata, per ipsam sententiam
sanatur firmis cann. 1303 et 1304. 1° lata est a iudice absolute incompetenti; 2° lata est ab eo, qui caret potestate iudicandi in tribunali, in quo causa definita est; 3° iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit; 4° iudicium factum est sine petitione iudiciali, de qua in can. 1104, § 2, vel non institutum est adversus aliquam partem conventam; 5° lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio; 6° quis nomine alterius egit sine legitimo mandato; 7° ius defensionis alterutri parti denegatum est; 8° controversia ne ex parte quidem definita est. § 2. His in casibus querela nullitatis proponi potest per modum exceptionis in
perpetuum, per modum vero actionis coram iudice, qui sententiam tulit, intra
decem annos ab intimatione sententiae computandos. 1° lata est a non legitimo numero iudicum contra praescriptum can. 1084; 2° motiva seu rationes decidendi non continet; 3° subscriptionibus caret iure praescriptis; 4° non refert indicationem loci, anni, mensis et diei, in quibus lata est; 5° actu indiciali nullo innititur, cuius nullitas non est ad normam can. 1302 sanata; 6° lata est contra partem legitime absentem secundum can. 1273, § 2. § 2. His in casibus querela nullitatis proponi potest intra tres
menses ab intimatione sententiae computandos. § 2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam
a se latam retractare vel emendare intra terminos ad agendum in cann. 1303, § 2
et 1304, § 2 statutos, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis
interposita est. 2° De appellatione Can. 1309 - Pars, quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis, in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem salvo can. 1310. Can. 1310 - Non est locus appellationi: 1° a sententia ipsius Romani Pontificis vel Signaturae Apostolicae; 2° a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumulatur cum querela nullitatis ad normam can. 1306; 3° a sententia, quae in rem iudicatam transiit; 4° a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habent vim sententiae definitivae, nisi cumulatur cum appellatione a sententia definitiva; 5° a sententia vel a decreto in causa, de qua ius cavet rem expeditissime esse definiendam. Can. 1311 - § 1. Appellatio interponi debet coram iudice, a quo sententia lata est, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium ab intimatione sententiae computandum. § 2. Si ore fit, notarius
eam scripto coram ipso appellante redigat. Can. 1315 - § 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit, ut pars ministerium iudicis superioris invocet ad impugnatae sententiae emendationem adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus. § 2. Interea iudex, a
quo sententia lata est, debet actorum exemplar fide facta a notario de eius
authenticitate ad tribunal superius mittere; si acta scripta sunt lingua
tribunali appellationis ignota, vertantur in aliam eidem tribunali cognitam
cautelis adhibitis, ut de fideli versione constet. § 2. Si appellatio interposita est a defensore vinculi vel
a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi aliter iure communi
cavetur, a defensore vinculi vel a promotore iustitiae tribunalis appellationis. § 2. Si plures sunt partes conventae vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnatur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio omnes singillatim tenet. § 3. Si interponitur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi terminus appellationis est transactus, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum computandum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est. § 4.
Nisi aliud constat, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita. § 2. Novae autem probationes admittuntur
tantum ad normam can. 1283. Art. X 1° De re iudicata Can. 1322 - Firmo can. 1324 res iudicata habetur, si: 1° duplex intercessit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi; 2° appellatio a sententia non est intra tempus utile interposita; 3° in gradu appellationis litis instantia perempta est vel eidem renuntiatum est; 4°
lata est sententia definitiva, a qua non datur appellatio. § 2. Res
iudicata facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei
iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam
eiusdem causae introductionem. § 2.
Provocatio ad superius tribunal, ut nova causae propositio obtineatur,
exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aliter iure communi cavetur aut
tribunal appellationis ad normam can. 1337, § 3 suspensionem iubet. 2° De restitutione in integrum Can. 1326 - § 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum. § 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: 1° sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur; 2° postea detecta sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probant; 3° sententia ex dolo partis lata est in damnum alterius; 4° legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum est; 5° sententia adversatur
praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transiit. § 2. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 4 et 5, petenda est a tribunali appellationis intra tres menses ab intimatione sententiae computandos; si vero in casu, de quo in can. 1326, § 2, n. 5, notitia praecedentis decisionis serius habetur, terminus ab hac notitia decurrit. § 3. Termini, de quibus supra, non
decurrunt, dum pars laesa minoris est aetatis. § 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio est petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest, ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem in integrum petenti idonea cautione ut, si restituitur in integrum, indemnis fiat. Can. 1329 - Concessa restitutione in integrum iudex pronuntiare debet de merito causae. 3° De oppositione tertii Can. 1330 - Qui ex sententia definitiva inter alios lata, quae exsecutioni
mandari potest, suorum iurium laesionem veretur, sententiam ipsam ante eius
exsecutionem impugnare potest. § 2. Si petitio admissa est et oppositor agit in gradu
appellationis, tenetur legibus pro appellatione statutis; si coram tribunali,
quod sententiam tulit, servandae sunt normae datae pro causis incidentibus
iudicialiter definiendis. § 2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus
aut ipsa est causa laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem gravi
praeiudicio est affectura. Art. XI Can. 1334 - Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus
sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad
expensarum deminutionem. 1° de expensis iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis; 2° de procuratorum, advocatorum et interpretum remuneratione deque testium indemnitate; 3° de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis; 4° de reparatione damnorum, quae debetur ab eo, qui non solum in iudicio succubuit, sed temere litigavit; 5° de pecuniae
deposito vel cautione praestanda circa expensas solvendas et damna reparanda. Art. XII Can. 1337 - § 1. Sententia, quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest salvo can. 1328. § 2. Iudex, qui sententiam tulit, et, si appellatio interposita est, etiam iudex appellationis, sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere possunt ex officio vel ad instantiam partis idoneis, si casus fert, praestitis cautionibus, si agitur de provisionibus ad necessariam sustentationem ordinatis vel alia iusta causa urget. § 3. Si vero sententia, quae nondum transiit in rem iudicatam,
impugnatur, iudex, qui de impugnatione cognoscere debet, si videt hanc
probabiliter fundatam esse et irreparabile damnum ex exsecutione oriri posse,
potest vel exsecutionem ipsam suspendere vel eam cautioni subicere. § 2. Si vero hic renuit vel neglegit, parte, cuius interest, instante vel etiam ex officio exsecutio spectat ad auctoritatem, cui tribunal appellationis subiectum est. § 3. In controversiis, de quibus in can. 1069, § 1, exsecutio sententiae
spectat ad Superiorem in typico vel statutis determinatum. § 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim
exsecutionis, non autem de merito causae; si vero habet aliunde compertum
sententiam esse nullam vel manifesto iniustam ad normam cann. 1303, 1304 et
1326, § 2, abstineat ab exsecutione et rem ad tribunal, a quo lata est
sententia, remittat partibus certioribus factis. § 2. Si pars damnata est ad rem mobilem praestandam vel ad solvendam pecuniam vel ad aliud dandum aut faciendum, iudex in ipso tenore sententiae vel exsecutor pro suo arbitrio et prudentia terminum statuat ad implendam obligationem, qui tamen neque infra quindecim dies coartetur neque sex menses excedat. CAPUT II DE IUDICIO CONTENTIOSO SUMMARIO Can. 1343 - § 1. Iudicio contentioso summario tractari possunt omnes causae iure non exclusae, nisi pars iudicium contentiosum ordinarium petit. § 2. Si
iudicium contentiosum summarium adhibetur in causis iure exclusis, actus
iudiciales sunt nulli. 1° facta, quibus actoris petitiones innituntur, breviter, integre et perspicue exponere; 2° probationes, quibus actor facta demonstrare intendit quasque simul afferre non potest, ita indicare, ut statim colligi a iudice possint. § 2. Libello litis introductorio adnecti debent saltem in
exemplari authentico documenta, quibus petitio innititur. § 2. Haec
notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can. 1194. Can. 1347 - § 1. Elapsis terminis ad respondendum, de quibus in cann. 1345, § 1 et 1346, iudex perspectis autis formulam dubii determinet; deinde ad audientiam non ultra triginta dies celebrandam omnes citet, qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula. § 2. In citatione partes certiores fiant se posse tres saltem ante
audientiam dies aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta
comprobanda. § 2. Pars
eiusque advocatus assistere possunt interrogationi ceterarum partium, testium et
peritorum. § 2. Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel alia iusta de causa usque ad quintum diem utilem decisionem differre. § 3. Integer sententiae textus motivis expressis
quam primum et ordinarie non ultra quindecim dies partibus intimetur. DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS CAPUT I Art. I 1° De foro competenti Can. 1357 - Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad Ecclesiam
spectat. Can. 1359 - In causis de matrimonii nullitate, quae non sunt Sedi Apostolicae reservatae, competentia sunt: 1° tribunal loci, ubi matrimonium celebratum est; 2° tribunal loci, ubi pars conventa domicilium vel quasi-domicilium habet; 3° tribunal loci, ubi actor domicilium habet, dummodo utraque pars in territorio eiusdem nationis degat et Vicarius iudicialis domicilii partis conventae ea audita consentiat; 4° tribunal loci, ubi de facto colligendae sunt pleraeque probationes, dummodo Vicarius iudicialis domicilii partis conventae ea audita consentiat. 2° De iure impugnandi matrimonium Can. 1360 - Habiles sunt ad matrimonium impugnandum: 1° coniuges; 2° promotor
iustitiae, si nullitas iam divulgata est et matrimonium convalidari non potest
aut non expedit. § 2. Si vero coniux moritur
pendente causa, servetur can. 1199. 3° De obligationibus iudicum et tribunalis Can. 1362 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus
perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges, si fieri potest, ad
matrimonium convalidandum et ad consortium vitae coniugalis restaurandum
inducantur. § 2. Transacto termino quindecim dierum ab intimatione computando praeses vel ponens, nisi alterutra pars sessionem ad litem contestandam petiit, intra decem dies formulam dubii vel dubiorum ex officio definiat decreto, quod partibus intimet. § 3. Formula dubii non tantum quaerat, num constet de nullitate matrimonii in casu, sed definire debet, quo capite vel quibus capitibus validitas matrimonii impugnetur.
§ 4.
Post decem dies ab intimatione decreti computandos, si partes nihil opposuerunt,
praeses vel ponens novo decreto causae instructionem decernat. 4° De probationibus Can. 1364 - §1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio est, etiam promotori iustitiae ius est: 1° interrogationi partium, testium et peritorum adesse salvo can. 1240; 2° acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta recognoscere. § 2. Interrogationi, de
qua in § 1, n. 1, partes assistere non possunt. 5° De sententia et de appellatione Can. 1368 - § 1. Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, una cum appellationibus, si quae sunt, et ceteris actis iudicialibus intra viginti dies ab intimatione sententiae computandos ad tribunal appellationis ex officio mittatur. § 2. Si sententia pro matrimonii nullitate lata est in primo gradu
iudicii, tribunal appellationis perpensis animadversionibus defensoris vinculi
et, si quae sunt, etiam partium suo decreto vel decisionem continenter confirmet
vel causam ad ordinarium examen secundi gradus iudicii admittat. 6° De processu documentali Can. 1372 - § 1. Admissa petitione Vicarius iudicialis vel iudex ab ipso designatus potest praetermissis sollemnibus ordinarii processus, sed citatis partibus et cum interventu defensoris vinculi matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni est obnoxium, certo constat de exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu formae celebrationis matrimonii iure praescriptae, dummodo pari certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris. § 2. Si vero agitur de eo, qui formam celebrationis matrimonii
iure praescriptam servare debuit, sed matrimonium attentavit coram officiali
civili vel ministro acatholico, sufficit investigatio praematrimonialis, de qua
in can. 784, ad comprobandum eius statum liberum. § 2. Integrum
manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi. 7° De Normae generales Can. 1375 - Causae ad matrimonii nullitatem declarandam non possunt iudicio
contentioso summario tractari. Art. II Can. 1378 - § 1. Separatio personalis coniugum, nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum est, decerni potest decreto Episcopi eparchialis vel sententia iudicis. § 2. Ubi vero decisio ecclesiastica effectus civiles non sortitur vel si sententia civilis praevidetur non contraria iuri divino, Episcopus eparchialis eparchiae commorationis coniugum potest perpensis specialibus adiunctis licentiam concedere adeundi forum civile. § 3. Si causa
versatur etiam circa effectus mere civiles matrimonii, satagat iudex, ut de
licentia Episcopi eparchialis causa inde ab initio ad forum civile deferatur. § 2. Si iudicium contentiosum ordinarium
adhibitum est et appellatio interponitur, tribunal secundi gradus auditis
partibus suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel causam ad
ordinariun examen secundi gradus iudicii admittat. Can. 1382 - Causis de coniugum
separatione interesse debet promotor iustitiae ad normam can. 1097. Art. III Can. 1383 - § 1. Quoties coniugis mors authentico documento ecclesiastico vel civili comprobari non potest, alter coniux a vinculo matrimonii solutus non habeatur nisi post declarationem de morte praesumpta ab Episcopo eparchiali factam. § 2. Hanc declarationem Episcopus eparchialis tantummodo facere potest, si peractis opportunis investigationibus ex testium depositionibus, ex fama aut ex indiciis moralem certitudinem de coniugis morte obtinuit; sola coniugis absentia, etsi diuturna, non sufficit. § 3. In casibus incertis et implexis Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens consulat Patriarcham; ceteri Episcopi eparchiales vero Sedem Apostolicam consulant. § 4. In processu praesumptae mortis coniugis requiritur interventus promotoris iustitiae, non vero defensoris vinculi. Art. IV Can. 1384 - Ad obtinendam solutionem matrimonii non consummati aut solutionem
matrimonii in favorem fidei adamussim serventur normae speciales a Sede
Apostolica latae. CAPUT II DE CAUSIS AD SACRAE ORDINATIONIS NULLITATEM DECLARANDAM Can. 1385 - Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive ipse
clericus sive Hierarcha, cui clericus subest vel in cuius eparchia ordinatus
est. § 2. Si Dicasterium causam ad tribunal remisit, serventur, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, non vero canones de iudicio contentioso summario. § 3. Misso libello clericus ordines sacros exercere ipso
iure vetatur. CAPUT III DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS Can. 1388 - In amotione vel translatione parochorum servandi sunt cann. 1389 - 1400, nisi iure particulari a Sede Apostolica approbato aliud statuitur. Art. I Can. 1389 - Si alicuius parochi ministerium aliqua de causa, etiam citra
gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax evasit, parochus ab Episcopo
eparchiali a paroecia amoveri potest. 1° modus agendi, qui communioni ecclesiasticae grave detrimentum vel perturbationem affert; 2° imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus utiliter obeundis imparem reddunt; 3° bonae existimationis amissio penes probos et graves paroecianos vel aversio in parochum, quae praevidentur non brevi cessaturae; 4° gravis neglectus vel violatio obligationum parochi, quae post monitionem persistit; 5° mala rerum
temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno, quoties huic malo aliud
remedium afferri non potest. § 2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi
vel societatis vitae communis ad instar religiosorum amoveri potest ad nutum
sive Episcopi eparchialis certiore facto Superiore maiore sive Superioris
maioris certiore facto Episcopo eparchiali non requisito alterius consensu. § 2. Si
Episcopo eparchiali constat parochum alteram invitationem recepisse, non autem
respondisse, etsi nullo impedimento detentum, aut si parochus renuntiationem
sine motivis recusat, Episcopus eparchialis decretum amotionis ferat. 1° invitet illum, ut inspectis actis suas impugnationes in relatione scripto danda colligat, immo probationes in contrarium, si quas habet, afferat; 2° deinde completa, si opus est, instructione una cum eisdem duobus parochis, de quibus in can. 1391, § 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sunt designandi, rem perpendat; 3° tandem statuat, utrum parochus sit amovendus
necne, et mox decretum de re ferat. § 2. Si vero de infirmo agitur, qui ex domo paroeciali sine incommodo non potest alio transferri, Episcopus eparchialis eidem relinquat domus paroecialis usum, etiam exclusivum, eadem necessitate durante. § 3. Pendente recursu adversus amotionis decretum Episcopus eparchialis non potest novum parochum nominare, sed per administratorem paroeciae interim provideat. Art. II Can. 1397 - Si salus animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas postulat, ut parochus a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad aliud officium transferatur, Episcopus eparchialis eidem translationem scripto proponat ac suadeat, ut pro Dei atque animarum amore consentiat. Can. 1398 - Si parochus
consilio ac suasionibus Episcopi eparchialis obsequi non intendit, rationes
scripto exponat. § 2. His peractis, si adhuc et parochus renuit et Episcopus eparchialis putat translationem esse faciendam, hic decretum translationis ferat statuens paroeciam elapso determinato die esse vacaturam. § 3. Hoc die
inutiliter elapso Episcopus eparchialis paroeciam vacantem declaret. DE SANCTIONIBUS POENALIBUS IN ECCLESIA CAPUT I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE Can. 1401 - Cum omnem rationem init Deus, ut errantem ovem reducat, illi, qui
ab Eo solvendi et ligandi potestatem acceperunt, morbo eorum, qui deliquerunt,
convenientem medicinam afferant, eos arguant, obsecrent, increpent in omni
patientia et doctrina, immo poenas imponant, ut vulneribus a delicto illatis
medeatur ita, ut neque delinquentes ad desperationis praecipitia impellantur
neque frena ad vitae dissolutionem et legis contemptum relaxentur. § 2. Si vero iudicio auctoritatis, de qua in § 3, graves obstant causae, ne iudicium poenale fiat, et probationes de delicto certae sunt, delictum puniri potest per decretum extra iudicium ad normam cann. 1486 et 1487, dummodo non agatur de privatione officii, tituli, insignium aut de suspensione ultra annum, de reductione ad inferiorem gradum, de depositione vel de excommunicatione maiore. § 3. Hoc decretum praeter
Sedem Apostolicam ferre possunt intra fines suae competentiae Patriarcha,
Archiepiscopus maior, Episcopus eparchialis atque Superior maior instituti vitae
consecratae, qui potestatem regiminis ordinariam habet, ceteris omnibus
exclusis. § 2. Hoc vero Hierarcha
facere non potest, si de delicto agitur, quod poenam secumfert, cuius remissio
auctoritati superiori reservata est, donec licentiam ab eadem auctoritate
obtinuerit. § 2. Non licet
poenam de persona ad personam vel de casu ad casum producere, etsi par adest
ratio, immo gravior. § 2. Poenis iure communi in aliquod delictum statutis aliae poenae iure particulari addi possunt; id antem ne fiat nisi gravissima de causa; si vero iure communi indeterminata vel facultativa poena statuitur, iure particulari in eius locum poena determinata vel obligatoria statui potest. § 3. Curent Patriarchae et Episcopi eparchiales, ut
leges poenales iuris particularis in eodem territorio, quatenus fieri potest,
uniformes sint. §
2. Monitio cum comminatione poenarum, qua Hierarcha legem non poenalem in
casibus singularibus urget, praecepto poenali aequiparatur. § 2. A delicto destitisse dicendus est is, quem delicti sincere paenituit quique praeterea congruam reparationem scandali et damni dedit vel saltem serio promisit. § 3. Monitio poenalis vero, de qua in can. 1406, § 2,
sufficiens est, ut poena irrogari possit. 1° poenae irrogationem in tempus magis opportunum differre, si ex praepropera rei punitione maiora mala eventura praevidentur; 2° a poena irroganda abstinere vel poenam mitiorem irrogare, si reus emendatus est necnon de reparatione scandali et damni congrue provisum est aut si ipse reus satis ab auctoritate civili punitus est aut punitum iri praevidetur; 3° poenas intra aequos limites moderari, si reus plura delicta commisit et nimius videtur poenarum cumulus; 4° obligationem servandi poenam suspendere in favorem eius, qui omni probitate vitae hucusque commendatus primum deliquit, dummodo scandalum reparandum non urgeat; poena suspensa prorsus cessat, si intra tempus a iudice determinatum reus iterum non deliquit, secus tamquam utriusque delicti debitor gravius puniatur, nisi interim actio poenalis pro priore delicto exstincta est. § 2. Si
poena est indeterminata neque aliter lex cavet, iudex poenas in can. 1402, § 2
recensitas irrogare non potest. § 2. Si, postquam delictum commissum est, lex mutatur, applicanda est lex reo favorabilior. § 3. Si vero lex posterior tollit legem vel saltem poenam, haec, quomodocumque irrogata erat, statim cessat. § 4. Poena reum ubique
tenet etiam resoluto iure eius, qui poenam irrogavit, nisi aliter iure communi
expresse cavetur. § 2. Qui vero intra decimum quartum et duodevicesimum aetatis
annum delictum commisit, puniri potest tantummodo poenis, quae privationem
alicuius boni non includunt, nisi Episcopus eparchialis vel iudex in casibus
specialibus aliter melius consuli posse censet eiusdem emendationi. § 2.
Posita externa legis poenalis vel praecepti poenalis violatione praesumitur eam
deliberate factam esse, donec contrarium probetur; in ceteris legibus vel
praeceptis id praesumitur tantummodo, si lex vel praeceptum iterum post
monitionem poenalem violatur. Can. 1416 - Si delictum a recidivo
commissum est vel si alia adest secundum communem praxim et doctrinam canonicam
circumstantia aggravans, iudex potest reum gravius punire, quam lex vel
praeceptum statuit, non exclusis poenis in can. 1402, § 2 recensitis. § 2. Si vero actus vel omissiones natura sua ad delicti exsecutionem conducunt, auctor congrua poena puniatur, praesertim si scandalum aliudve grave damnum evenit, leviore tamen quam ea, quae in delictum consummatum constituta est. § 3. Ab omni poena
liberatur, qui sua sponte ab incepta delicti exsecutione destitit, si nullum ex
conatu damnum aut scandalum ortum est. § 2. Potest praeterea lege vel praecepto poenali aliis quoque potestas conferri
poenas remittendi. 1° Hierarcha, qui iudicium poenale promovit vel decreto poenam irrogavit; 2° Hierarcha loci ubi reus actu commoratur, consulto vero Hierarcha, de quo in n. 1. § 2. Hae normae valent etiam circa poenas vi iuris particularis vel praecepti poenalis irrogatis, nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris cavetur. §
3. Poenam vero a Sede Apostolica irrogatam sola Sedes Apostolica remittere
potest, nisi Patriarchae vel aliis remissio poenae delegatur. § 2. Remissio poenae dari debet scripto, nisi gravis causa aliud suadet. § 3. Caveatur, ne petitio remissionis poenae vel ipsa remissio divulgetur, nisi quatenus id vel utile est ad rei famam tuendam vel necessarium ad scandalum reparandum. Can. 1423 - § 1. Salvo iure Romani Pontificis remissionem cuiusvis poenae sibi vel aliis reservandi, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel archiepiscopalis maioris lege propter graves circumstantias lata reservare potest remissionem poenarum Patriarchae vel Archiepiscopo maiori pro subditis, qui intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, domicilium vel quasi-domicilium habent; nemo alius potest valide sibi vel aliis reservare remissionem poenarum iure communi statutarum nisi de consensu Sedis Apostolicae. § 2. Omnis reservatio stricte est interpretanda. § 2. Si vero iudicio illius, cui remissio poenae competit, impletae sunt hae
condiciones, remissio, quatenus natura poenae spectata fieri potest, ne
denegetur. § 2. Illi, qui has poenas non est dispositus acceptare, aliae
poenae irrogentur. § 2. Cavendum est, ne ipsa correptione
publica locus detur maiori, quam par est, infamiae rei. § 2. Ut praescriptio commorandi in certo loco vel territorio
irrogetur, requiritur consensus Hierarchae loci, nisi agitur vel de domo
instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, quo in casu
requiritur consensus Superioris competentis, vel de domo clericis plurium
eparchiarum paenitentibus vel emendandis destinata. § 2. Potestatis ordinis sacri
privatio dari non potest, sed tantum prohibitio omnes vel aliquos eius actus
exercendi ad normam iuris communis; item dari non potest privatio graduum
academicorum. § 2.
Ipsa sententia vel decreto, quo haec poena irrogatur, definiri debet eiusdem
poenae extensio et, si casus fert, duratio. § 2. Nemo suspendi potest nisi ab actibus, qui sunt sub potestate auctoritatis poenam constituentis vel Hierarchae, qui iudicium poenale promovet vel decreto suspensionem irrogat. § 3. Suspensio numquam afficit validitatem actuum nec ius
habitandi, si quod reus ratione officii, ministerii vel muneris habet; suspensio
vero vetans fructus, remunerationes, pensiones aliudve percipere secumfert
obligationem restituendi, quidquid illegitime, etsi bona fide, perceptum est. § 2. Clericus vero a statu clericali depositus privatur omnibus officiis,
ministeriis aliisve muneribus, pensionibus ecclesiasticis et qualibet potestate
delegata; fit ad ea inhabilis; potestatem ordinis exercere prohibetur; promoveri
non potest ad superiores ordines sacros et laicis, ad effectus canonicos quod
attinet, aequiparatur firmis cann. 396 et 725. § 2. Excommunicatione maiore punitus a participatione in Divina Liturgia et in aliis quibuslibet publicis celebrationibus cultus divini arcendus est. § 3. Excommunicatione maiore punitus
vetatur frui privilegiis antea sibi concessis; non potest valide consequi
dignitatem, officium, ministerium aliudve munus in Ecclesia vel pensionem nec
fructus his adnexos facit suos; caret etiam voce activa et passiva. § 2. Si poena vetat ministrare sacramenta vel sacramentalia vel ponere actum regiminis, vetitum suspenditur, quoties id necessarium est ad consulendum christifidelibus in periculo mortis constitutis. CAPUT II DE POENIS IN SINGULA DELICTA Can. 1436 - § 1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica credendam denegat vel eam in dubium ponit aut fidem christianam ex toto repudiat et legitime monitus non resipiscit, ut haereticus aut apostata excommunicatione maiore puniatur, clericus praeterea aliis poenis puniri potest non exclusa depositione. § 2. Praeter hos casus, qui sustinet doctrinam, quae a Romano
Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus ut
erronea damnata est, nec legitime monitus resipiscit, congrua poena puniatur. Can. 1440
- Qui normas iuris de communicatione in sacris violat, congrua poena puniri
potest. Can. 1442 - Qui
Divinam Eucharistiam abiecit aut in sacrilegum finem abduxit vel retinuit,
excommunicatione maiore puniatur et, si clericus est, etiam aliis poenis non
exclusa depositione. § 2. Qui id egit in alium
clericum, religiosum, sodalem societatis vitae communis ad instar religiosorum
vel in laicum, qui actu munus ecclesiasticum exercet, congrua poena puniatur. § 2. Qui impedivit
libertatem ministerii vel electionis vel potestatis ecclesiasticae aut legitimum
bonorum Ecclesiae temporalium usum aut perterrefecit electorem vel eum, qui
potestatem vel ministerium exercet, congrua poena puniatur. § 2. Qui nomen
dat consociationi, quae contra Ecclesiam machinatur, congrua poena puniatur. § 2. Eodem
modo puniatur, qui abortum procuravit effectu secuto, firmo can. 728, § 2. § 2. Clericus, qui prohibitum matrimonium attentavit, deponatur. § 3. Religiosus, qui votum
publicum perpetuum castitatis emisit et non est in ordine sacro constitutus,
haec delicta committens congrua poena puniatur. § 2. Qui notitias ex confessione
habere quoquo modo conatus est vel illas iam habitas aliis transmisit,
excommunicatione minore aut suspensione puniatur. Can. 1459 - § 1. Episcopi, qui alicui sine auctoritatis competentis mandato ordinationem episcopalem ministraverunt, et is, qui ab ipsis ordinationem hoc modo suscepit, excommunicatione maiore puniantur. § 2.
Episcopus, qui alicui ordinationem diaconalem vel presbyteralem contra
praescripta canonum ministravit, congrua poena puniatur.
Can. 1462 - Qui officium,
ministerium vel aliud munus in Ecclesia simoniace obtinuit, contulit aut
quomodocumque usurpavit aut illegitime retinet vel aliis transmisit vel
exsequitur, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore. § 2. Qui vero ex culpabili neglegentia
actum potestatis, officii, ministerii vel alterius muneris in Ecclesia
illegitime cum damno alieno posuit vel omisit, congrua poena puniatur.
DE PROCEDURA IN POENIS IRROGANDIS
CAPUT I DE IUDICIO POENALI Art. I Can. 1468 - § 1. Quoties Hierarcha notitiam saltem veri similem habet de delicto, caute inquirat per se vel per aliam idoneam personam circa facta et circumstantias, nisi haec investigatio omnino superflua videtur. § 2. Cavendum est, ne ex hac investigatione bonum cuiusquam in discrimen vocetur. § 3. Qui
investigationem agit, easdem ac auditor in processu habet potestates et
obligationes; idemque non potest, si postea iudicium poenale promovetur, in eo
iudicem agere. § 2. Hierarcha decisionem suam revocet vel mutet, quoties ex novis factis et circumstantiis aliud sibi decernendum videtur. § 3. Antequam
quicquam in re decernit, Hierarcha audiat de delicto accusatum et promotorem
iustitiae atque, si ipse prudenter censet, duos iudices aliosve iuris peritos;
consideret etiam Hierarcha, num ad vitanda inutilia iudicia expediat, ut
partibus consentientibus ipse vel investigator quaestionem de damnis ex bono et
aequo dirimat. Art. II Can. 1471 - § 1. Salvis canonibus huius tituli in iudicio poenali applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario necnon normae speciales de causis, quae ad bonum publicum spectant, non vero canones de iudicio contentioso summario. § 2. Accusatus ad
confitendum delictum non tenetur nec ipsi iusiurandum deferri potest. § 2. Coram tribunali superiore partes
actoris gerit promotor iustitiae apud illud tribunal constitutus. Can. 1475 - § 1. In quolibet gradu iudicii renuntiatio litis instantiae fieri potest a promotore iustitiae mandante vel consentiente Hierarcha, ex cuius deliberatione iudicium promotum est. § 2. Renuntiatio, ut
valeat, debet ab accusato acceptari, nisi hic a iudicio absens declaratus est. § 2.
Tribunalis est peritos, qui operam in causa praestiterunt, ad discussionem
vocare, ut peritias suas explicare possint. Can. 1479 - § 1. Discussione peracta tribunal sententiam ferat. § 2. Si ex discussione emersit necessitas novarum probationum
colligendarum, tribunal dilata definitione causae novas probationes colligat. § 2. Promotor iustitiae appellare
potest, si censet reparationi scandali vel restitutioni iustitiae satis provisum
non esse. Art. III Can. 1483 - § 1. Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna reparanda ex delicto sibi illata in ipso iudicio poenali exercere ad normam can. 1276. § 2. Interventus partis laesae non amplius admittitur, si factus non est in primo gradu iudicii poenalis. § 3. Appellatio in causa de damnis fit ad normam cann. 1309 - 1321, etsi appellatio in iudicio poenali fieri non potest; si vero utraque appellatio, etsi a diversis partibus, interponitur, unicum fiat iudicium appellationis salvo can. 1484. Can. 1484 - § 1. Ad nimias iudicii poenalis moras vitandas potest iudex iudicium de damnis differre, donec sententiam definitivam in iudicio poenali tulerit. § 2. Iudex, qui ita egit, debet, postquam sententiam
tulit in iudicio poenali, de damnis cognoscere, etsi iudicium poenale propter
interpositam impugnationem adhuc pendet vel accusatus absolutus est propter
causam, quae non aufert obligationem damna reparandi. CAPUT II DE IRROGATIONE POENARUM PER DECRETUM EXTRA IUDICIUM Can. 1486 -§ 1. Ad validitatem decreti, quo poena irrogatur, requiritur, ut: 1° accusatus de accusatione atque probationibus certior fiat data sibi opportunitate ius ad sui defensionem plene exercendi, nisi ad normam iuris citatus comparere neglexit; 2° discussio oralis inter Hierarcham vel eius delegatum et accusatum habeatur praesentibus promotore iustitiae et notario; 3° in ipso decreto exponatur, quibus rationibus in facto et in iure punitio innitatur. § 2. Poenae autem, de quibus in can. 1426, § 1, sine hac procedura
imponi possunt, dummodo de earum acceptatione ex parte rei scripto constet. § 2. Hic recursus vim decreti suspendit. § 3. Contra decisionem auctoritatis superioris non datur ulterior recursus. DE LEGE, DE CONSUETUDINE ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS
CAPUT I DE LEGIBUS ECCLESIASTICIS Can. 1488 - Leges instituuntur promulgatione. § 2.
Leges ab aliis legislatoribus latae promulgantur modo ab his legislatoribus
determinato et obligare incipiunt a die ab eisdem statuto. § 2. Legibus latis pro determinato territorio ii subiciuntur, pro quibus datae sunt quique ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu commorantur firma § 3, n. 1. § 3. Peregrini: 1° non obligantur legibus iuris particularis sui territorii, dum ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio nocet aut leges sunt personales; 2° neque obligantur legibus iuris particularis territorii, in quo versantur, eis exceptis, quae ordini publico consulunt aut actuum sollemnia determinant aut res immobiles in territorio sitas respiciunt; 3° sed obligantur legibus iuris communis et legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris, etsi, ad leges eiusdem iuris particularis quod attinet, in suo territorio non vigent, non vero, si in loco, ubi versantur, non obligant. § 4. Vagi obligantur omnibus
legibus, quae vigent in loco, ubi versantur. § 2. Nomine vero iuris
particularis veniunt omnes leges, legitimae consuetudines, statuta aliaeque
iuris normae, quae nec universae Ecclesiae nec omnibus Ecclesiis orientalibus
communes sunt. § 2.
Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium aut circa
factum alienum notorium non praesumitur; circa factum alienum non notorium
praesumitur, donec contrarium probetur. § 2. Interpretatio authentica per modum legis data eandem vim habet ac ipsa lex et promulgari debet; si verba in se certa declarat tantum, valet retrorsum; si legem coartat vel extendit aut dubiam explicat, non retrotrahitur. § 3. Interpretatio autem per modum
sententiae iudicialis aut actus administrativi in re speciali data vim legis non
habet et obligat tantum personas atque afficit res, pro quibus data est. § 2. Lex iuris communis vero, nisi aliter in ipsa lege
expresse cavetur, non derogat legi iuris particularis nec lex iuris particularis
pro aliqua Ecclesia sui iuris lata derogat iuri magis particulari in eadem
Ecclesia vigenti. CAPUT II DE CONSUETUDINE Can. 1506 - § 1. Consuetudo comunitatis christianae, quatenus actuositati Spiritus Sancti in corpore ecclesiali respondet, vim iuris obtinere potest. § 2.
Iuri divino nulla consuetudo potest ullo modo derogare. § 2. Consuetudo, quae a iure expresse reprobatur, non est rationabilis. § 3. Consuetudo vigenti iuri canonico contraria aut, quae est praeter legem canonicam, vim iuris obtinet tantum, si legitime per annos triginta continuos et completos servata est; contra legem canonicam vero, quae clausulam continet futuras consuetudines prohibentem, sola praevalere potest consuetudo centenaria vel immemorabilis. § 4. Legislator competens potest consuetudinem consensu suo saltem tacito etiam ante hoc tempus ut legitimam approbare. Can. 1508 - Consuetudo est optima legum
interpres. CAPUT III DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS Can. 1510 - § 1. Actiis administrativi poni possunt ab eis, qui potestatem regiminis exsecutivam habent, intra limites eorum competentiae necnon ab illis, quibus haec potestas explicite vel implicite competit sive ipso iure sive vi legitimae delegationis. § 2. Actus administrativi sunt praesertim: 1° decreta, quibus pro casu speciali datur decisio aut fit provisio canonica; 2° praecepta singularia, quibus personae aut personis determinatis aliquid faciendum aut omittendum directe et legitime imponitur praesertim ad legis observantiam urgendam; 3° rescripta, quibus conceditur privilegium, dispensatio, licentia
aliave gratia. Can. 1512 - § 1. Actus administrativus intellegendus est secundum propriam verborum significationem et communem loquendi usum nec debet ad alios casus praeter expressos extendi. § 2. In dubio actus administrativus, qui ad lites refertur, ad poenas comminandas vel irrogandas attinet, iura personae coartat, iura aliis quaesita laedit aut adversatur legi in commodum privatorum, strictam recipit interpretationem; secus vero latam. § 3. In privilegiis ea semper adhibenda est interpretatio, ut ille, cui privilegium concessum est, aliquam revera gratiam consequatur. § 4. Non solum dispensatio, sed ipsa potestas dispensandi ad certum
casum concessa strictae interpretationi subest. § 2. Actus administrativus non cessat resoluto iure eius, qui eum posuit, nisi aliter expresse cavetur. § 3. Revocatio actus administrativi per alium actum administrativum auctoritatis competentis effectum tantummodo obtinet a momento, quo intimatur personae, pro qua datus est. § 4. Dispensatio, quae tractum habet successivum, cessat quoque certa ac totali cessatione causae motivae. § 5. Decretum praeceptumve singulare vim habere
desinit etiam cessante lege, ad cuius exsecutionem datum est; praeceptum
singulare cessat etiam resoluto iure praecipientis, nisi legitimo documento
impositum est. Can. 1516 - Condiciones in actibus administrativis tunc tantum ad validitatem censentur adiectae, quoties per particulas si, nisi, dummodo, vel in lingua vernacula per aliam eiusdem significationis exprimuntur. Art. I Can. 1517 - § 1. Antequam decretum extra iudicium fert, auctoritas necessarias notitias et probationes exquirat; iure audiendos vel consulendos audiat vel consulat; eos, quos directe decretum attingit ac praesertim eos, quorum iura laedi possunt, audiat. § 2. Petitori et etiam legitime contradicenti
auctoritas notitias et probationes patefaciat, quae sine periculo publici vel
privati damni cognosci possunt, et rationes forte contrarias ostendat data eis
opportunitate respondendi, etiam per patronum, intra terminum ab ipsa
auctoritate determinatum. Can. 1519 - § 1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat, quod saluti animarum et bono publico maxime conducere videtur, servatis quidem legibus et legitimis consuetudinibus, iustitia et aequitate. § 2. In decreto exprimantur
saltem summarie motiva; si vero periculum publici vel privati damni obstat ne
motiva patefiant, haec in libro secreto exprimantur atque ei, qui de recursu
forte adversus decretum interposito videt, ostendantur, si ipse petit. § 2. Si periculum publici vel privati damni obstat, ne textus decreti scripto tradi possit, potest auctoritas ecclesiastica iubere decretum ei, ad quem destinatur, coram duobus testibus vel coram notario legi, processu verbali redacto ab omnibus praesentibus subscribendo; his peractis decretum pro intimato habetur. § 3. Si vero is, ad quem decretum destinatur, intimationem recusavit vel ad normam iuris vocatus ad decretum accipiendum vel audiendum sine iusta causa a decreti auctore perpendenda non comparuit vel processui verbali subscribere recusavit, decretum pro intimato habetur. Art. II Can. 1521 - Exsecutor actus administrativi invalide suo munere fungitur,
antequam mandatum scripto datum recepit eiusque authenticitatem et integritatem
recognovit, nisi auctoritas, quae eundem actum posuit, praeviam notitiam circa
mandatum cum eo communicavit. § 2. Si in rescripto concessio gratiae exsecutori committitur, eius est de suo prudenti iudicio et conscientia gratiam concedere vel denegare. Can. 1523 - Exsecutor actus administrativi procedere debet ad mandati normam; si
condiciones ad validitatem actus mandato appositas non implevit vel
substantialem procedendi formam non servavit, exsecutio nulla est. Art. III Can. 1527 - § 1. Quae in canonibus de rescriptis statuuntur, de concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo quoque valent, nisi aliud manifesto constat. § 2. Gratiam oretenus concessam aliquis probare tenetur, quoties id
legitime ab eo petitur. § 2. Nec obstat expositio
falsi, dummodo una saltem causa motiva proposita vera sit. § 2. Gratia ab aliqua auctoritate denegata non potest valide ab alia auctoritate aeque competenti aut auctoritate superiore concedi nulla facta in petitione denegationis mentione. 1° De privilegiis Can. 1531 - § 1. Privilegium, scilicet gratia in favorem certarum personarum physicarum vel iuridicarum per specialem actum facta, concedi potest a legislatore et ab eo, cui legislator hanc potestatem concessit. § 2. Possessio
centenaria vel immemorabilis praesumptionem inducit concessi privilegii. § 2. Privilegium cessat: 1° si est personale, per exstinctionem personae, cui concessum est; 2° si est reale vel locale, per absolutum rei vel loci interitum; 3° elapso tempore vel expleto numero casuum, pro quibus concessum est; 4° si temporis progressu rerum adiuncta iudicio auctoritatis competentis mutantur ita, ut noxium evaserit aut eius usus illicitus fiat. § 3. Privilegium locale, si locus intra quinquaginta annos
restituitur, reviviscit. § 2. Privilegio in sui dumtaxat favorem concesso quaevis persona physica renuntiare potest. § 3. Privilegio concesso
alicui personae iuridicae aut ratione dignitatis loci vel rei persona physica
valide renuntiare non potest; nec ipsi personae iuridicae integrum est
privilegio sibi concesso renuntiare, si renuntiatio cedit in Ecclesiae aliorumve
praeiudicium. 2° De dispensationibus Can. 1536 - § 1. Dispensatio, scilicet legis mere ecclesiasticae in casu speciali relaxatio, concedi potest tantum iusta ac rationabili de causa habita ratione adiunctorum casus et gravitatis legis, a qua dispensatur; secus dispensatio illicita et, nisi ab ipso legislatore aut ab auctoritate superiore data est, etiam invalida est. § 2. Bonum spirituale christifidelium est iusta et rationabilis causa. § 3. In dubio de sufficientia causae dispensatio licite et
valide conceditur. § 2. Si difficile est adire auctoritatem, cui
dispensatio reservata est, et simul in mora est periculum gravis damni, omnis
Hierarcha in casu speciali dispensare potest christifideles, in quos ad normam
iuris potestatem suam exercet, dummodo agatur de dispensatione, quam eadem
auctoritas in eisdem adiunctis concedit, firmo can. 396. DE PRAESCRIPTIONE ET DE TEMPORIS SUPPUTATIONE
CAPUT I DE PRAESCRIPTIONE Can. 1540 - Praescriptionem tamquam iuris subiectivi acquirendi vel amittendi
necnon ab obligationibus se liberandi modum, prout est in iure civili, Ecclesia
recipit, nisi aliud iure communi statuitur. 1° iura et obligationes, quae sunt legis divinae; 2° iura, quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3° iura et obligationes, quae vitam spiritualem christifidelium directe respiciunt; 4° fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum; 5° obligationes et onera celebrationem Divinae Litnrgiae respicientia; 6° provisio canonica officii, quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit; 7° ius
visitationis et obligatio oboedientiae ita, ut personae in Ecclesia a nulla
auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint. CAPUT II DE TEMPORIS SUPPUTATIONE Can. 1543 - Nisi aliter iure expresse cavetur, tempus supputetur ad normam
canonum, qui sequuntur. § 2. Tempus utile intellegitur, quod ita ius suum exercenti aut
persequenti competit, ut ignoranti aut illi, qui agere non potest, non currat. § 2. Si tempus est continuum, mensis et annus semper
sumendi sunt, prout sunt in calendario. § 2. Dies, ad quem calculus dirigitur, computatur in termino, qui, si tempus constat ex uno vel pluribus mensibus aut annis, ex una vel pluribus hebdomadibus, finitur elapso ultimo die eiusdem numeri aut, si mensis die eiusdem numeri caret, elapso ultimo die mensis. *A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 11, pp. 1260-1353
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
|
|||||||||||||||||||||||||