Fidelium communitas bono Evangelii semine copiose iacto in Zimbabuae finibus
feliciter iam prosperum florem consecuta est. Nos facere non possumus quin hac
de re valde laetemur et omnia instituta ibidem commodioribus condicionibus
aptemus. Itaque Venerabilium Patrum Congregationi pro Gentium Evangelizatione
praepositorum de sententia, auditis quorum interest consiliis quive sua
interesse existimant, Apostolica Nostra usi potestate, quae sequuntur decernimus
et iubemus. A dioecesi Huangensi districtuum civilium separamus territoria haec,
scilicet vulgo Gokwe et Omay, necnon illius partis districtus vulgo Nkayi, quae
ad septentriones fluminis quod est Shangani spectat. Ex quibus distractis agris
novam dioecesim condimus Gokwensem cognominandam, quae Metropolitanae
Ecclesiae Hararensi in Zimbabua suffraganea erit atque iurisdictioni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxia. Sedem deinde episcopalem in
urbe locamus Gokwe et templum ibidem S. Carolo Lwanga et Sociis dicatum ad
statum cathedralis ecclesiae evehimus. Spectatis porro locorum condicionibus,
pro canonicorum capitulo consultores dioecesani ad normam iuris eligantur. Ad ea
tandem expedienda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Hyacinthum
Berloco legamus, in Zimbabua Apostolicum Pronuntium, officio videlicet imposito
peracti negotii sincerum exemplar ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione
mittendi. Contrariis rebus minime obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 11, p. 915
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana