Brasilienses quidem fideles nunquam non respicimus eosdemque ob oculos
habemus peculiarique animi affectione curamus ut felicem experiantur cursum et
humanum spiritalemque progressum. Quandoquidem idcirco Venerabilis Frater
Iosephus Ivo Lorscheiter, Episcopus Sanctae Mariae, Conferentia Episcopali
Brasiliensi audita, multa prece ab Apostolica Sede efflagitavit ut, suae
circumscriptionis lato agro dismembrato, nova dioecesis constitueretur,
postulatis his concedendum esse existimavimus. Itaque comprobante Venerabili
Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Apostolico
Nuntio, ex Congregationis pro Episcopis sententia, Nostra usi Apostolica
potestate, quae sequuntur decernimus et statuimus. A dioecesi Sanctae Mariae
integrum territorium distrahimus, prout in praesens lege civili finitur,
municipiorum quae appellantur Agudo, Arroios do Tigre, Caçapava do Sul,
Cachoeira do Sul, Cerro Branco, Ibarama, Paraiso do Sul, Santana da Boa Vista,
Segredo et Sobradinho. Ex hoc territorio distracto dioecesim condimus
Cachoeirensem Australem appellandam, iisdem terminata finibus quibus
municipia quae diximus. Ecclesiae sedem in urbe Cachoeira do Sul locamus,
templumque ibidem paroeciale Conceptioni Immaculatae B.M.V. dicatum ad
dignitatem aedis cathedralis evehimus, privilegiis additis congruentibus.
Cachoeirensis Australis dioecesis Episcopo iura officiaque tribuimus quae ad
ceteros Ordinarios locorum pertinent. Novam Ecclesiam Metropolitanae sedi
Portalegrensi in Brasilia suffraganeam reddimus eiusque Episcopum metropolitico
iuri Archiepiscopi illius sedis pro tempore subicimus. Mensam episcopalem novae
dioecesis constituent Curiae emolumenti, fidelium oblationes, pars bonorum quae
ad hanc venient ex divisione ad normam canonis 122 C.I.C. facienda quaeque ad
Sanctae Mariae pertinuerunt sedem, popolari sermone « Mitra » appellata.
Consultores deinde constituantur qui ipsi Episcopo assint consilio et opera. De
Seminarii dioecesani erectione reliquisque id genus rebus, iuris praescripta
serventur. Clerici in nonnullis disciplinis excolendi ad Pontificium Collegium
Pium Brasiliense mittantur. Quod autem ad conditae dioecesis regimen pertinet,
bonorum ecclesiasticorum administrationem, administratoris dioecesani sede
vacante electionem, fidelium iura reliquaque horum similia, quae canones
praescribunt diligenter serventur. Simul ac novae sedis constitutio ad effectum
deducta erit eo ipso sacerdotes ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius
territorio ecclesiasticum detinent officium, ceteri vero sacerdotes clerici,
seminariique tirones illi dioecesi in cuius territorio legitime retinent
domicilium. Documenta actaque, conditae dioecesis quae respicient rem, ad hanc
mittantur. Ad ea tandem explenda quae per has Litteras iussimus Venerabilem
Fratrem Carolum Furno quem supra diximus legamus, factis necessariis
facultatibus etiam subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate
constitutum. Re demum ad exitum perducta documenta conficiantur, quorum sincera
exempla ad Congregationem pro Episcopis diligenter mittantur, Contrariis rebus
minime obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iulii anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Secretarius Status |
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Franciscus Chiaurri,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 11, pp. 916-917
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana