 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NYERIENSIS*
IN KENIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR
NYERIENSIS
NOMINE
Cum in Keniana Natione catholica fides magna laetaque incrementa ceperit
etiamque praevideatur eandem in dies maiora esse capturam consociata vero opera,
una cum Praesulibus, missionariorum et cleri loci, Congregationi pro Gentium
Evangelizatione, auditis quorum interest votis, est visum optime fieri si in
eadem Natione nova provincia ecclesiastica constituatur. Nos igitur, qui Patris
et Pastoris universae Ecclesiae fungentes munere ea omnia libentes confirmamus
quae in populi Christiani cedunt bonum, accepta eiusdem Congregationis sententia
rataque simul habita, Apostolica Nostra potestate usi hisce Litteris sub plumbo
datis haec statuimus atque iubemus. A metropolitana Nairobiensi Sede detrahimus
dioeceses Nyeriensem, Embuensem, Marsabitensem, Meruensem et Murangaënsem atque
ex iis, novam provinciam ecclesiasticam condimus Nyeriensem nomine; quarum
quidem Ecclesiarum prima erit metropolitana eodem servato Nyeriensi nomine cum
omnibus iuribus et officiis talium Sedium propriis ; ceterae autem Ecclesiae
erunt eidem suffraganeae, ad normam iuris. Insuper Venerabilem Fratrem Nicodemum
Kirima, hactenus Episcopum Nyeriensem, Archiepiscopum Metropolitam Nyeriensem
nominamus, iuribus datis et obligationibus pariter impositis, quae ad
Metropolitas pertinent. Haec sane quae praescripsimus adducat ad effectum
Venerabilis Frater Clemens Faccani, Archiepiscopus titulo Serrensis in
Proconsulari atque in Kenia Pro-Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus
sacerdos, necessariis factis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur
sincerisque exemplis ad Congregationem quam diximus, cito riteque mittantur.
Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus,
nullis quibuslibet rebus vel minime quidem obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Maii, anno Domini
millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 10, p. 938
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana
|