Dilectis sane de Nicaraguae fidelibus haud semel cogitamus, quos
videmus fide pietateque locupletes, et eos quamvis haud mediocribus premantur
difficultatibus in evangelicis viis insistentes. Nos autem ecclesiastica
instituta commodare annitimur felicioribus ibidem et prosperioribus
condicionibus. Ideo postulante Nicaraguae Conferentia Episcopali, comprobante
Venerabili Fratre Paulo Giglio, Archiepiscopo titulo Tyndaritaneo atque in
Republica Nicaraguensi Apostolico Nuntio, de consilio Congregationis pro
Episcopis, apostolica Nostra usi auctoritate, quae sequuntur decernimus et
iubemus. Praelaturam territorialem Iuigalpensem ad gradum statumque dioecesis
evehimus, quae iisdem scilicet terminatur finibus quibus antea ipsa praelatura.
Huius dioecesis episcopalem sedem in urbe locamus quae ab istis incolis Juigalpa
appellatur, atque Cathedralem Sedem in tempio locamus quod B.M.V. in caelum
Assumptae dicatur, congruentibus cunctis tributis iuribus. Nuper conditam
dioecesim metropolitanae sedi Managuensi suffraganeam reddimus eiusque Episcopum
metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae pro tempore subicimus.
Consultores deligantur dioecesani ad iuris normam, qui consilio operaque
Episcopi assint. Convenientem Praesulis sustentationem Curiae emolumenta
procurabunt, fidelium oblationes bonaque quae antehac ad Praelaturam
pertinuerunt. Ad sacrorum alumnorum institutionem iuris communis praescripta
serventur, prae oculis habitis normis a Congregatione pro Institutione Catholica
praestitutis. Quidam seminariorum alumni necnon sacerdotes in ecclesiasticis
disciplinis imbuendi excolendive ad Pontificium Collegium Latinum Americanum
Romam mittantur. Ubi Iuigalpensis dioecesis constituta erit eo ipso clerus
quondam Praelaturae ad hanc dioecesim pertineat. Quod autem ad novae sedis
regimen pertinet, bonorum curationem, Administratoris dioecesani, sede vacante,
electionem, fidelium iura et officia, hisque similia, sacri canones serventur.
Constituimus deinceps Venerabilem fratrem Paulum Antonium Vega Mantilla novae
dioecesis Episcopum Ordinarium, quem videlicet a titulo Bononiensi expedimus. Ad
ea explenda quae per has Litteras iussimus Venerabilem Fratrem legamus Paulum
Giglio, quem antea memoravimus, factis necessariis convenientibusque
facultatibus etiam subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum. Re tandem ad exitum perducta documenta conficiantur, quorum sincera
exempla ad Congregationem pro Episcopis sedulo mittantur, contrariis rebus
quibuslibet minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum die tricesimo
mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo,
Pontificatus Nostri tertio decimo.
|
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
|
BERNARDINUS card. GANTIN Congr. pro Episcopis Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 8, pp. 641-642
© Copyright 1990
- Libreria Editrice Vaticana