 |
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI PETRI IN LITORE EBURNEO*
NOVA CONDITUR DIOECESIS SANCTI PETRI IN LITORE EBURNEO
NOMINE
Quo efficacius evangelizationis operi in Republica Litoris Eburnei
consuleretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Venerabiles
Fratres Episcopi Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, omnibus
quorum interest auditis, consentiente quoque Venerabili Fratre Antonio
Mattiazzo, tunc Archiepiscopo titulo Virunensi et Nuntio Apostolico in Eburneo
Litore, censuerunt nuper in eadem Natione novam dioecesim esse condendam. Nos
igitur de sententia eorum, quam ratam habemus, deque plenitudine Apostolicae
potestatis harumque Litterarum virtute haec decernimus atque iubemus. A
Gagnoensi dioecesi distrahimus territorium olim dictum « Arso », quod hodie
efficitur quattuor vulgo « départements » de San Pedro, de Sassandra, de Soubré
et de Tabou quodque pariter decem sub-praefecturas complectitur ; ex eoque ita
detracto territorio novam condimus dioecesim Sancti Petri in Litore Eburneo
(patrio sermone « San Pedro-en-Cňte d'Ivoire ») appellandam, quam metropolitanae
Sedi Abidianensi subicimus et iurisdictioni Congregationis pro Gentium
Evangelizatione obnoxiam facimus. Praeterea iubemus cathedram Episcopi collocari
in templo exstante in urbe San Pedro, Deo in honorem Sancti Petri Apostolorum
Principis dicato ; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae quidem
praescripsimus perducat ad exitum Venerabilis Frater Ianuarius Bolonek,
Archiepiscopus titulo Madaurensis et Apostolicus in Litore Eburneo Nuntius, vel
ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta,
documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, cito
riteque mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram sive nunc sive in
posterum ratam esse volumus, nullis quibuslibet rebus vel minime quidem
obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri duodecimo.
|
AUGUSTINUS card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 3, pp. 222-223
© Copyright 1989
- Libreria Editrice Vaticana
|